Hiezechielis Prophetæ 8:10
Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël, depicta erant in pariete in circuitu per totum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 8
Cross References
Leviticus 11:10Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, + 11.10 Quidquid pinnulas, etc. Sunt etiam pisces testam pro pelle habentes, quorum squama auferri non potest, quia nec verbo Dei squamas ignorantiæ deponunt, nec cultrum spiritus suscipiunt: et quamvis in mari baptismi inveniantur, vel in pœnitentiæ fluminibus, abominabiles sunt tamen in his quæ moventur et vivunt in aquis, quia regenerationem et vitam, quam in baptismo acceperunt, vivendo male corrumpunt.
Leviticus 11:42Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
Deuteronomy 4:18atque reptilium, quæ moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis: + 4.18 Qui sub. AUG., quæst. 5. An aquam terram intelligi voluit, etc., usque ad et animalia terrena habere non posset.
Deuteronomy 4:25Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis:
Deuteronomy 14:7De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. + 14.7 Camelum. Judæum qui liquat culicem, et glutit camelum, qui litteram ruminat, sed non habet fissam ungulam, quia a spiritu litteram non dividit, hi sunt scribæ et Pharisæi. Leporem. Per chœrogyllum et leporem multitudinem significat Judæorum, utrumque enim animal debile et infirmum. Quia ruminant. Ruminant Judæi verba legis, sed ungulam non dividunt, quia in Patrem et Filium non credunt, nec duo testamenta recipiunt. Quidam autem hæretici ungulam findunt, sed doctrinam veritatis in ore non ruminant Levit. 11..
Jeremiah 2:26[Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,