Hiezechielis Prophetæ 8:11
et septuaginta viri de senioribus domus Israël: et Jezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas: et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulæ de thure consurgebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 8
Cross References
Exodus 24:1Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. + 24.1 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron, etc. AUG., quæst. 85 in Exod., tom. 3. Usque ad hunc locum Scripturæ justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quæ Græci dicunt. Tu et Aaron, etc. STRAB. Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica præcepta sequuntur. Per septuaginta vero qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11: Assume tibi septuaginta viros, etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.
Numbers 11:16Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum, + 11.16 Congrega mihi septuaginta. GREG., lib. XXIX Moral., cap. 13. Sicut plerumque juvenes dicuntur, etc., usque ad patet quia senectus mentis, non corporis, eligatur.
Numbers 16:17Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum.
2 Kings 22:3Anno autem octavodecimo regis Josiæ, misit rex Saphan filium Aslia filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei:
2 Kings 22:12Et præcepit Helciæ sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribæ, et Asaiæ servo regis, dicens:
2 Kings 25:22Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.