Hiezechielis Prophetæ 8:16
Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem: et adorabant ad ortum solis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: adhuc conversus videbis abominationes majores his.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 8
Cross References
Deuteronomy 17:3ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi:
2 Kings 16:14Porro altare æreum quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
2 Kings 23:5Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunæ, et duodecim signis, et omni militiæ cæli.
2 Chronicles 7:7Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare æneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. + 7.7 Sanctificavit. Quia Christus ea quæ in lege propter infirmitatem ejus perfici non poterant, in Ecclesia perficit. Ipsa est enim atrium domus Domini, per quam ingressus patet in cœlestem Jerusalem: quia ergo holocausta et sacrificia in altari Veteris Testamenti non potuerunt offerri; quia omnia figuraliter fiebant ibi, rex noster et sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia, in quo quotidie offerunt pinguia holocausta et accepta Deo sacrificia. Unde Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter, etc.
Job 31:26si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, + 31.26 Si vidi solem. Pene soli homines sua bona non vident, etc., usque ad dum contemplatione mentis, sol de cœlo. Et lunam incedentem. Lunam dicit famam, quæ lucens in nocte hujus vitæ ex bono opere vires accipit. Et non est lætatum in abscondito cor meum. Sunt enim qui suis præconiis extolluntur apud se, et gaudent. Et hoc est:
Jeremiah 2:27dicentes ligno: Pater meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos. + 2.27 Verterunt. Projicientes sermones meos retrorsum. Quando enim magister præcipit, etc., usque ad sed tumorem animi indicant gestu corporis.