Hiezechielis Prophetæ 8:3
Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et cælum: et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et ecce ibi gloria Dei Israël, secundum visionem quam videram in campo.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 8
Cross References
Exodus 34:14noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est æmulator. + 34.14 Dominus zelotes. AUG., quæst. 158 in Exod. Dominus Deus enim zelans, etc., usque ad et perdit omnem qui fornicatur a se.
Deuteronomy 5:9Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: + 5.9 Reddens iniquitatem, etc. ISID. Sunt qui ita edisserant, etc., usque ad sed sententiam diu differat. His qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, etc. His scilicet, qui hæreditaria impietate Dominum oderunt. Perversum est enim peccata patrum filiis non peccantibus imputari, cum per Ezechielem dictum sit: Filius non portabit iniquitatem, etc. Ezech. 18..
Deuteronomy 32:16Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. + 32.16 Provocaverunt. Alii fiunt hæretici, alii idololatræ, qui de corde idola et abominationes sibi fingunt.
Joshua 24:19Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. + 24.19 Non poteritis. AUG., quæst. 28 in Jos. Non poteritis servire Domino, etc., usque ad et postea superabundaret gratia per Jesum Christum, qui est finis legis.
2 Kings 2:16dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere.
2 Kings 21:7Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.