Hiezechielis Prophetæ 9:2
Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 9
Cross References
Exodus 27:1Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. + 27.1 Facies et altare de lignis. BED., de Tabernac., lib. 2, cap. 11, tom. 2. Scilicet quia munda et incorrupta decet esse corda in quibus Spiritus sanctus habitat. Et tres cubitos. ID., ibid. Tanta fere est statura hominis, etc., usque ad ad altare non pertinet.
Leviticus 16:4Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. + 16.4 Tunica linea vestietur, etc. Qui de Deo locuturus est, et ipsum secundum possibilitatem visurus, omnibus armetur virtutibus, quarum quatuor generales sunt, justitia, castitas, fortitudo, sapientia. Feminalibus. HIERON. epist. ad Fabiolam, tom. 1. Ubi refertur quomodo Moyses Aaron fratrem suum induerit, etc., usque ad morte moriamur. ID. Secundum Hebræos, etc., usque ad ideo lineis feminalibus femina vel femora velantur. Cum lotus fuerit. ISICH. Aqua baptismi, etc., usque ad sed dispensationem Christi intelligere cupiens.
2 Chronicles 4:1Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. + 4.1 Fecit quoque, etc. RAB. Altare holo causti significat eos qui corpus suum et animam Deo igne amoris consecrant: quorum perseverantiam in bono opere longitudo altaris exprimit, latitudo amplitudinem in charitate Dei et proximi, spem in exspectatione visitationis altitudo prætendit. Viginti cubitorum. Vicenarius magnam perfectionem indefessæ longanimitatis et sinceræ dilectionis significat, quæ per utriusque Testamenti observantiam nobis tribuitur. Quater enim quini viginti sunt, quinque autem sunt libri legis, et quatuor Evangelia. Cum vero ad intelligentiam et custodiam legis illustrante gratia pervenimus, vicenarium numerum perficimus; fitque idem numerus in longitudine et latitudine altaris, cum corda electorum docente utroque Testamento perseverantiam hujusmodi operis etiam in persecutionibus servant, et hilaritatem dilectionis etiam in eos qui persequuntur Et decem cubitis. In denario spes cœlestium præmiorum significatur. Unde qui in vinea patris familias laborant, denario remunerantur. Unde altare, quod electos significat, pro signanda eorum vita perpetua decem cubitis exaltatur.
Jeremiah 1:15quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda:
Jeremiah 5:15Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. + 5.15 Ignorabis linguam, etc. ID. In Hebræo: Non intelliges quid loquatur. Est enim malorum solatium, si habeas hostes, quos rogare valeas, qui intelligant preces tuas.
Jeremiah 25:9ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas. + 25.9 Et assumam, etc., Nabuchodonosor servum meum. Non sicut prophetæ et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati. Et adducam eos, etc. Hæc sunt præmia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductæ sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt.