Hiezechielis Prophetæ 9:5
Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 9
Cross References
Exodus 32:27quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. + 32.27 Ponat vir gladium, etc. GREG., Past. p. 3, c. 26. Gladium, etc., usque ad Unde subditur: Occidat unusquisque fratrem suum, etc. Hos interfecit, quos puniendos invenit ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat.
Deuteronomy 32:39Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. + 32.39 Videte quod ego sim solus, etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel hæresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini. Ego occidam. GREG., lib. VII Moral., cap. 18. Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit.
1 Kings 18:40Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi. + 18.40 Apprehendite. RAB. Sic Redemptor noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos et colligent omnia scandala de regno ejus et mittent eos in stagnum ignis, ubi cruciabuntur secundum duritiam et impœnitens cor eorum.
Isaiah 22:14Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.] + 22.14 Moriamini. ID. Vitiis, aut cum eis ad inferos descendatis, etc., usque ad quæ hic dicuntur non pertinent ad captivitatem factam tempore Ezechiæ.
Ezekiel 7:4Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
Ezekiel 8:18Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.