Hiezechielis Prophetæ 9:8
Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 9
Cross References
Genesis 18:23Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?
Numbers 16:4Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem:
Numbers 16:45Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, + 16.45 Recedite. ID. Jubentur ergo Moyses et Aaron, etc., usque ad sunt enim mortui qui in ignem æternum mittuntur, vivi autem qui mittuntur ad regnum.
Joshua 7:6Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua,
Ezra 9:5et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum. + 9.5 Curvavi genua, etc. Paravit se per compunctionem cordis, et affectionem corporis, ut dignus efficeretur auditu supernæ pietatis: et in hæc verba orationis prorumpit. Curvat autem genua, expandit manus, et fundit preces in tempore sacrificii vespertini, sciens esse gratius quod fit in spiritu humilitatis et in animo contrito, quam quod carnibus et sanguine pecudum offertur.
Jeremiah 14:13Et dixi: [A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.] + 14.13 Prophetæ dicunt eis, etc. Audiant hæc magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur. Multi tales hodie sunt, qui non curant undecunque sit oblatio, consulentes suæ avaritiæ; ut quidam fecisse dicitur, qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare, et ipse ex adverso sedebat: et audiebat, et hanc securitatem dabat. Tantummodo largas eleemosynas facite et sufficit.