The Bible Software
bible.software › Esdræ › Esdræ 4 › Esdræ 4:15

Esdræ 4:15

ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That search may be made in the book of the records of thy fathers: so shalt thou find in the book of the records, and know that this city is a rebellious city, and hurtful unto kings and provinces, and that they have moved sedition within the same of old time: for which cause was this city destroyed.

In Context

14Nos autem memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, + 4.14 Læsiones. Quia nequeunt sufferre, qui regnum diaboli conantur impugnare, timent bella concitari in Ecclesia, ne hæreses et fallaciæ eorum cum dogmate gentilium debellentur, duce illo qui ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 16.. Et iterum: Ignem veni mittere in terram Luc. 12., etc., gladium, scilicet verbi Dei quo adversarios sternat, ignem charitatis, quo suorum corda accendens omnia contrariæ sectæ arma et scuta comburat. Quoniam urbs. BEDA ubi supra. Ipsi hostes iterum de civitate Domini confitentur, etc., usque ad id est inchoationem et perfectionem honorum Deo a quo acceperant bene vivendo et gratias agendo referunt.

16Nuntiamus nos regi, quoniam si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis. + 4.16 Trans fluvium. Euphratem scilicet, intra quem Syria est, qui baptismum significat, quia unus est de quatuor fluminibus paradisi, qui totum orbem irrigant, sicut quatuor evangelistæ ab uno fonte vitæ, id est Christo inspirati, consona voce cunctis gentibus lavacrum salutis prædicant, vel quia Euphrates frugifer interpretatur: quod congruit sacramento quo orbis ablutus et sanctificatus fructum animarum, tricesimum, sexagesimum et centesimum Deo gignit.

Read all of Esdræ 4

Cross References

2 Kings 25:4Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis. + 25.4 Et interrupta est, etc. RAB. Interrupta quidem per tentationes varias dæmonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur.

Nehemiah 2:19Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?

Esther 2:23Quæsitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege. + 2.23 Historiis et annalibus traditum coram rege, etc. Duobus Testamentis, in quibus scriptum est, quæ justis præmia, quæ injustis debeantur supplicia; unde: Ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam Matth. 25.. Et in Ezech.: Justitiæ justi super eum, et impietas impii erit super eum Ezech. 18..

Esther 3:8Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.

Daniel 6:4Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 4:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 4:14Esdræ 4Esdræ 4:16 →