The Bible Software
bible.software › Esdræ › Esdræ 6 › Esdræ 6:17

Esdræ 6:17

Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim, juxta numerum tribuum Israël. + 6.17 Et obtulerunt. Offerunt in dedicatione hostias, cum pro errantium conversione Deo gratias agunt, cum multi conspecta devotione eorum ad majora se virtutum opera accingunt, ne sint segniores eis in operando, quibus innocentiores fuerunt minus peccando. Multi etiam qui in fide præcesserunt, ferventiora novitiorum studia æmulantur. Hircos caprarum. Hirci in hac vita offeruntur pro peccato, cum electi Deo supplicant, ut liberentur a peccatis: offeruntur in futuro, cum gratias agunt qui liberati sunt, ideoque misericordias Domini in æternum cantabunt Psal. 88.; quia semper miseros se fuisse et dono ejus liberatos esse memorabunt. Pro peccato. Pro peccato etiam totius Isræl offerunt, quia oportet sic eos qui nobiscum sunt, bonis favere; sic illorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statu totius Ecclesiæ Dominum deprecemur. Unde in oratione Dominica nemo sibi specialiter aliquid petit, sed omnibus qui eumdem Patrem habent in cœlis. Item, ædificato templo, dedicatio sequitur, cum completa in fine sæculi summa electorum perveniet ad gratiam cœlestium præmiorum, in qua hostiæ offeruntur: de quibus eadem domus, id est Ecclesia, post captivitatem mortalis ærumnæ reædificata per gloriam immortalitatis dicit: Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis Psal. 115.. Et quia offeruntur non solum pro donis virtutum, sed et pro mundanis sordibus vitiorum: bene post vitulos, arietes et agnos hirci pro peccato totius Isræl offeruntur: gratia enim de qua virtutum beneficia confert, etiam scelera aufert. Nec in domo Dei habet Pelagius locum, qui se suosque persuadebat libertate arbitrii vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And offered at the dedication of this house of God an hundred bullocks, two hundred rams, four hundred lambs; and for a sin offering for all Israel, twelve he goats, according to the number of the tribes of Israel.

In Context

16Fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio. + 6.16 Fecerunt autem. Merito gaudent filii transmigrationis, etc., usque ad quia omnes ordines Ecclesiæ reconciliatis per pœnitentiam peccatoribus gaudent.

18Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. + 6.18 Et statuerunt. Ordo poscebat ut, domo Dei ædificata, mox sacerdotes et Levitæ qui in ea ministrarent, ordinarentur. Quod observandum est his qui magnifice monasteria construunt, ut in his doctores instituant, qui ad opera Dei populum hortentur, non ibi suis voluptatibus serviant. Sacerdotes. BEDA ubi supra. Quod dicit sacerdotes in ordinibus suis, etc., usque ad si ad præmia Domini una cum eis pervenire curamus.

Read all of Esdræ 6

Cross References

Leviticus 4:13Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, + 4.13 Quod si omnis turba. ISICH. Idem præcipit in sacrificio turbæ et sacerdotis, etc., usque ad pro ipsis enim crucifixoribus oravit: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt.

Leviticus 4:28et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.

1 Kings 8:63Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël.

1 Chronicles 16:1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.

2 Chronicles 29:21obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda: dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.

2 Chronicles 29:31Ezechias autem etiam hæc addidit: Implestis manus vestras Domino: accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 6:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 6:16Esdræ 6Esdræ 6:18 →