The Bible Software
bible.software › Esdræ › Esdræ 7 › Esdræ 7:15

Esdræ 7:15

et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores ejus, sponte obtulerunt Deo Israël, cujus in Jerusalem tabernaculum est. + 7.15 Et ut feras. Notanda fides et sapientia regis et consiliatorum ejus qui dona sua magis per illum qui legem Dei in manu habebat, id est opere complebat, offerenda esse intellexerunt. Cujus in Jerusalem. BEDA ubi supra. Fideliter et docte eum in Jerusalem habere tabernaculum dicit, etc., usque ad et de illo Joannes ait: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris I Joan. 2..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And to carry the silver and gold, which the king and his counsellors have freely offered unto the God of Israel, whose habitation is in Jerusalem,

In Context

14A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judæam et Jerusalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua: + 7.14 Ut cuicunque. Omnibus licentiam eundi tribuit, nullum ire compellit. Christiani principes nullum cogentes, ne sit incerta voluntas fidei, omnibus quibus placuerit in regno suo Christum colere permittunt. Et septem consiliatorum. In libro Esther legitur moris fuisse Persarum regibus, ut in cunctis agendis vel discernendis septem consilio uterentur. Septem consiliariis utuntur fideles cum in omnibus quæ faciunt præcepta divinæ Scripturæ sequuntur. De qua dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum Psal. 11., id est sancta illustratione septiformis spiritus perfectum. Missus es. Mittitur Esdras a facie regis et septem consiliatorum ejus, ut visitet Indiam et Jerusalem et conversi ad fidem principes sæculi et Scripturarum persuasionibus roborati, Christum ad salvandam Ecclesiam et congregandam de gentibus quotidiano auxilio, quod Esdræ nomen significat, venire desiderant, dicentes: Domine Deus virtutum, convertere, respice de cœlo, etc. Psal. 79. Quæ est in manu. Mirum quod invenitur verbum in epistola Artaxerxis quo prophetæ solent uti: cum dicit legem Dei esse in manu servi illius, scriptum est enim: Factum est verbum in manu Aggæi prophetæ. Et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ; et testificatus est Dominus in Isræl et in Juda per manus omnium prophetarum: quia scilicet prophetæ non minus operando quam loquendo quæ Dei sunt, prædicabant. Christus legem in manu habuit: quia eam quondam per Moysen prout voluit, statuit; et nunc eamdem per semetipsum immutans ad perfectiora transtulit.

16Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei sui, quæ est in Jerusalem, + 7.16 Et omne argentum. De hac pecunia fideles in Ecclesia sua bona opera clarere cupiunt: ut per hoc patrem cum sanctis habeant: et alii ipsorum exemplis proficiant. Nam quasi de argento et auro nostro sacrificia, libamina, et hostiæ ad offerendum Domino comparantur: cum visa operum nostrorum claritate proximi convertuntur ad officium pietatis: quo et ipsi bene vivendo Domino consecrantur; sunt autem quædam sanctorum clarissimæ virtutes: quæ non omnibus in exempla operis possunt ostendi: sed tantum ad glorificandam Dei gratiam recitari, ut est illud quod Daniel et Jeremias pueri prophetaverunt: quod Joannes nondum natus: quod Cornelius cum domo sua nondum baptizatus Spiritum sanctum accepit, et innumera miracula instar argenti in domo Domini. Nec tantum ex hoc argento vel auro oblationes quæ super altare ponuntur, emi possunt, quia talia cum audimus, mirari quidem velut divina debemus: sed quasi possibilia imitari non valemus.

Read all of Esdræ 7

Cross References

1 Chronicles 29:6Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.

2 Chronicles 6:2ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.

2 Chronicles 32:23Multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino in Jerusalem, et munera Ezechiæ regi Juda: qui exaltatus est post hæc coram cunctis gentibus.

Ezra 6:4ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur.

Ezra 6:12Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo. + 6.12 Deus autem. Decretum suum divinæ potentiæ confirmari desiderat, et ipse ut homo temporali regno præditus pro pace domus Dei publica lege omnia quæ potest facit. Quod nunc quoque in Ecclesia geritur, cum terrenæ potestates ad fidem conversæ pro statu Ecclesiæ publica edicta proponunt, et hanc Domino juvante et inimicos debellante placidam pacem semper habere capiunt.

Psalms 9:11Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. + 9.11 Sperent. AUG. Cum desinunt sperare in rebus sæculi. Aversos a sæculo, quærentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus præter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim præteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Quoniam non reliquisti. Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia præsentis temporis et futuri. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 7:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 7:14Esdræ 7Esdræ 7:16 →