The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 7 › Esdræ 7:9

Esdræ 7:9

Quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Jerusalem, juxta manum Dei sui bonam super se. + 7.9 Quia in primo. ID., ibid. Prima die mensis cœpit ascendere de Babylone, etc., usque ad velut post quatuor menses lucidæ actionis, quos in via pergimus, quintum mensem perpetuæ remunerationis in luce patriæ cœlestis agimus. ID., ibid. Primo mense cœpit Esdras ascendere de Babylone, etc., usque ad superna promissa veniamus. Juxta manum Dei. Confirmatus scilicet gratia et protectione divina, qua prospere cœpta perficeret. Sic et Christus, quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, manus quoque Dei super ejus humanitatem fuit, qua in passione exaltatus, et ad mœnia supernæ civitatis ascendit, et fidelibus suis iter patefecit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For upon the first day of the first month began he to go up from Babylon, and on the first day of the fifth month came he to Jerusalem, according to the good hand of his God upon him.

In Context

8Et venerunt in Jerusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.

10Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israël præceptum et judicium. + 7.10 Esdras autem paravit. Magna virtus hominis parare cor suum ad obsequium divinæ voluntatis, et dicere posse: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum Psal. 56.. BEDA, ibid. Christus quoque paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, quia talem sibi hominem suscipere divinitus prævidit, qui non solum sine peccato, sed etiam plenus esset gratia et veritate: qui nulla sibi repugnante lege peccati, legem Dei absque ulla mentis vel carnis contradictione servet; unde: In capite libri scriptum est de me, etc. Psal. 39. Item Dominus investigavit legem Dei, quia abjectis Pharisæorum traditionibus Scripturam sanctam mystice intelligere docuit, et decreta Evangelii quæ attulit magis perfecta et Deo accepta quam ea quæ per Moysen præmiserat, ostendit. Unde: Audistis quia dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habetis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, etc.

Read all of Esdræ 7

Cross References

Ezra 7:6Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israël: et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus.

Ezra 8:18Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos, virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi, filii Israël, et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo,

Nehemiah 2:8et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 7:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 7:8Esdræ 7Esdræ 7:10 →