bible.software › Esdræ › Esdræ 8 › Esdræ 8:26
Esdræ 8:26
et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I even weighed unto their hand six hundred and fifty talents of silver, and silver vessels an hundred talents, and of gold an hundred talents;
In Context
25appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israël eorum qui inventi fuerant: + 8.25 Appendique eis argentum, et aurum, et vasa consecrata. ID. in Esdram, tom. 2. Per argentum, et aurum, et vasa quæ de Babylone Jerosolymam mittuntur, etc., usque ad et per successores eorum usque ad finem ædificanda est. ID., ibid. Distat inter hæc vasa quæ Esdras cum sacerdotibus Jerosolymam offert, et ea quæ Zorobabel et Jesus obtulisse referuntur: quia illa de templo Domini translata sunt in Babylonem, et translata sunt in Jerusalem: hæc in Babylonia facta, sed devotionis gratia Jerosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Isræl, qui in illis partibus morabatur. Illa ergo vasa significant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera, decepti a diabolo rapiuntur in confusionem eorum, sed Christi gratia revocantur ad salutem: hæc autem illos qui cum peccato primæ transgressionis nati, per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, Ecclesiæ filiis aggregantur.
27et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa æris fulgentis optimi duo, pulchra ut aurum.
Read all of Esdræ 8
Cross References
Ezra 1:9Et hic est numerus eorum: phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta, + 1.9 Et hic est. ID., ibid. Quia novit Dominus numerum electorum, etc., usque ad ut priusquam pœniteant, perennem rapiantur ad pœnam.
This Verse In Other Editions
Study Esdræ 8:26