The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 1 › Galatas 1:10

Galatas 1:10

Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. + 1.10 Modo. Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei prædicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judæis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex. Si adhuc. Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quæ si negligentius agitur, lædit exemplo. Unde alibi: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo II Cor. 10.. Item: Sine offensione estote Judæis et Græcis Ecclesiæ Dei II Cor. 8.. Item: Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus Matth. 5.. Item: Luceant opera vestra coram hominibus, etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quærentes suspicari quod non vident, quærentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quæramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde: Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For do I now persuade men, or God? or do I seek to please men? for if I yet pleased men, I should not be the servant of Christ.

In Context

9Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. + 1.9 Sicut prædiximus. A majore infert. Quandoquidem nos vel angelum excommunicarem magis pseudo excommunicandi sunt.

11Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:

Read all of Galatas 1

Cross References

Matthew 22:16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: + 22.16 Cum Herodianis dicentes. Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, præsidis manibus attentant. Cum Herodianis. Id est, militibus Herodis. Sub Cæsare Augusto quando descriptio facta est, Judæa facta est tributaria. His tributis præpositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judæis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisæis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et cætera quæ lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisæi si possent decipere. Non est tibi cura, etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Cæsarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant.

Acts 4:19Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. + 4.19 Petrus vero, etc. RAB. Qui estis judices, vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo, sed juste judicando. Ecce plenum frumentum in spica invenitur: quod ante quasi in herba flectebatur.

Acts 12:20Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.

Romans 2:8iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. + 2.8 Indignatio. Ne videatur irasci, et non vindicare: unde tribulatio et angustia.

Romans 15:1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.

2 Corinthians 5:9Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 1:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 1:9Galatas 1Galatas 1:11 →