Galatas 1:12
neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I neither received it of man, neither was I taught it, but by the revelation of Jesus Christ.
In Context
Cross References
1 Corinthians 11:23Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, + 11.23 Ego enim accepi, etc. Ostendit mysterium Eucharistiæ inter cœnandum celebratum, non cœnam esse. Medicina enim spiritualis est, et memoria redemptionis, ut majora consequamur, quia morte Christi liberati sumus. Hujus in edendo et bibendo memores esse debemus, Novum Testamentum in hoc consecuti: quia beneficii divini sanguis est testis, unde ad tuitionem corporis et animæ percipimus: quia caro Christi pro salute corporis, sanguis pro anima nostra: ideoque non manducandum prædixit lex sanguinem. In qua nocte. In nocte passus ad lucem resurrectionis venit.
Galatians 1:1Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: + 1.1 Argumentum Galatæ sunt Græci. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt. Sed post discessum ejus tentati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos Apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso. Paulus, apostolus. Nomine officii terrorem incutit. Non ab hominibus. Subaudi apostolis, ut quidam electi et missi a Judæis pseudoapostoli. Neque per hominem. Sed per Jesum jam suscitatum. Qui non ut homo homines paulatim, sed totum simul per spiritum docuit: ut per hoc sit major, per quod videbatur minor. Cæteri enim apostoli videbantur esse majores: quia priores. Iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior: quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem. Novissimus vero Paulus per Christum jam totum Deum, id est ex omni parte immortalem.