The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 1 › Galatas 1:15

Galatas 1:15

Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, + 1.15 Cum autem placuit. Quasi dicat: Tunc apparet me non didicisse, sed nec post. Segregavit ex utero matris. Unde de Jeremia legitur: Priusquam te formarem in utero, novi te Jerem. 1.. Qui ergo præscit futuros antequam sint, quoscunque vult nasci, facit ut sint, et jam natos quos vult per gratiam vocat ut justi sint, sicut Paulum vocavit per gratiam, ut annuntiaret Christum. Ex utero. Mater, Synagoga; uterus ejus et secretarii ejus sunt Pharisæi, de numero quorum separatus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But when it pleased God, who separated me from my mother’s womb, and called me by his grace,

In Context

14et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. + 1.14 Et proficiebam in Judaismo. Quasi dicat: Qui prius in illis legalibus tantum valui, jam illa reliqui, ideoque vos meo exemplo ab his recedite.

16ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,

Read all of Galatas 1

Cross References

Deuteronomy 7:7Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores:

1 Chronicles 28:4Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël.

Isaiah 49:5Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. + 49.5 Glorificatus. Quasi dicat: Ego Judæos perdidi, sed glorificatus sum in gentibus, unde, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Matth. 28..

Matthew 11:26Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. + 11.26 Ita pater. Blandientis affectu loquitur ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere præsumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum; cum enim utrumque attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia injustum esse non potest quod justo placet. In omnibus ergo quæ exterius disponuntur, apertæ causa rationis est, occultæ justitia voluntatis. Quoniam sic fuit placitum ante te. Ne quis iterum quærat cur humiles eligat, sapientes reprobet.

Luke 10:21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. + 10.21 In ipsa hora. Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in cœlo loqueretur, ostendit per quid hæc tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianæ. Confiteor tibi, Domine. Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quæ ignorant scribæ et Pharisæi, qui sibi sapientes videntur. Revelasti ea. Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Quia sic. Non rationem reddit cur hos elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis. Omnia mihi, etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quæ ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiæ omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam.

Acts 13:2Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 1:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 1:14Galatas 1Galatas 1:16 →