The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 1 › Galatas 1:16

Galatas 1:16

ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

To reveal his Son in me, that I might preach him among the heathen; immediately I conferred not with flesh and blood:

In Context

15Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, + 1.15 Cum autem placuit. Quasi dicat: Tunc apparet me non didicisse, sed nec post. Segregavit ex utero matris. Unde de Jeremia legitur: Priusquam te formarem in utero, novi te Jerem. 1.. Qui ergo præscit futuros antequam sint, quoscunque vult nasci, facit ut sint, et jam natos quos vult per gratiam vocat ut justi sint, sicut Paulum vocavit per gratiam, ut annuntiaret Christum. Ex utero. Mater, Synagoga; uterus ejus et secretarii ejus sunt Pharisæi, de numero quorum separatus est.

17neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:

Read all of Galatas 1

Cross References

Deuteronomy 33:9Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. + 33.9 Qui dixit patri suo. Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitæ, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriæ quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus Luc. 18.. Qui dixit patri suo et matri, etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenæ cognationis agnoscere; sed si cursum mentis præpedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Hæc bene vaccæ innuunt, quæ sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.

Matthew 26:41Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. + 26.41 Caro autem. Non de se utique hoc dicit, sed de his qui dixerunt se nunquam negaturos.

Luke 9:59Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. + 9.59 Ait autem ad alterum. Attende Dominum non culpas aspernatum, sed fraudes, quia qui repudiavit fraudulentum, elegit innocentem, sed eum cujus patrem sciebat mortuum, illum patrem de quo dicitur: Obliviscere domum patris tui Psal. 44., etc.

Acts 22:21Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.

Romans 1:13Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. + 1.13 Fratres. Quia renati, et aliqui recti; vide supra: Vocatis sanctis.

Romans 15:16ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 1:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 1:15Galatas 1Galatas 1:17 →