Galatas 1:2
et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. + 1.2 Qui mecum. Dolentes fratres Christiani sunt de vestra seductione, testes veritatis meæ, quibus vos oportet credere, et non paucos, sed omnes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And all the brethren which are with me, unto the churches of Galatia:
In Context
Cross References
Acts 9:31Ecclesia quidem per totam Judæam, et Galilæam, et Samariam habebat pacem, et ædificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. + 9.31 Ecclesia. Talia, ut supra dictum est, in fine narrationum, et principio interseruntur sæpe, ad laudem apostolorum et ecclesiasticæ fidei. Et consolatione. Consolatio in labore datur, unde patet quod Ecclesia tentabatur.
Acts 16:5Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie. + 16.5 Et ecclesiæ quidem, etc. ID. Hoc es superioribus capitulis sæpius expositum, cum diximus hujusmodi sententia superiorem claudi narrationem, et initium fieri sequentis.
1 Corinthians 16:1De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. + 16.1 De collectis. Post alia, de collectis faciendis in sanctos qui erant in Hierosolymis breviter monet. Quod non est contra illud: Nolite cogitare de crastino. Non est enim cogitare de crastino, si quis humano more ista cogitet: sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intueatur. Ita et vos. AMBROS. Præcipit Apostolus omnem plebem die Dominico convenire, etc., usque ad nec grave est, et multum invenitur.
Philippians 4:21Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.