The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 1 › Galatas 1:3

Galatas 1:3

Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, + 1.3 Et Domino Jesu Christo. Quem injuriose æquatis legi, dum ipsum non sine lege ad salutem sufficere asseritis: sicut legem sine eo: sed ab ipso sine lege gratia est et pax.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Grace be to you and peace from God the Father, and from our Lord Jesus Christ,

In Context

2et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ. + 1.2 Qui mecum. Dolentes fratres Christiani sunt de vestra seductione, testes veritatis meæ, quibus vos oportet credere, et non paucos, sed omnes.

4qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, + 1.4 Qui dedit. Id est, sponte obtulit: quia non est alius qui potuit aperire librum, nisi leo de tribu Juda. Semetipsum. Quia non erat hostia alia digna pro peccatis nostris delendis, quod est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex? Quasi: Nullum penitus. De sæculo. Id est de conformitate mundi, qui nos allicit. Præsenti sæculo nequam. Tanto plus capit, cum æterna non videantur. Sæculo nequam. Hoc dicit non quod mundus iste creatus a Deo sit malus, sed quia in eo fiunt mala. Et hoc sensu dicitur: Dies mali sunt. Mundus in maligno positus. Tempora periculosa. Saltus, qui pleni sunt latronibus, et gladius, quo cruor effunditur, et calix, in quo venenum temperatur, mala dicuntur: quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam quæ in eis fiunt.

Read all of Galatas 1

Cross References

1 Corinthians 1:3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.3 Gratia. Primum proponit de bonis, ut his alii conformentur. Et Domino Jesu Christo. Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantiæ Deus.

Philippians 1:2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

1 Thessalonians 1:1Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo. + 1.1 Argumentum Thessalonicenses sunt Macedones. Hi in Christo Jesu accepto verbo veritatis perstiterunt in fide, etiam in persecutione civium suorum. Præterea, nec receperunt falsos apostolos, nec ea quæ a falsis apostolis dicebantur. Hos collaudat Apostolus, scribens eis ab Athenis, per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum. Silvanus et Timotheus. Nominibus illorum præscribitur salutatio, sed sensus et verba hujus epistolæ solius apostoli sunt.

2 John 1:3Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Galatas 1:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Galatas 1:2Galatas 1Galatas 1:4 →