Galatas 1:6
Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: + 1.6 Miror. De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum hæc prædicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
Cross References
Isaiah 29:13Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, + 29.13 Eo quod appropinquat populus iste. ID. Dominus in Evangelio Matthæi utitur, etc., usque ad verbis propriis usos. Labiis suis. ID. 70. Labiis suis me honorat, cor autem ejus longe est a me: frustra autem colunt me, docentes præcepta hominum atque doctrinas.
Mark 6:6et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. + 6.6 Et mirabatur. BEDA. Non quasi de improviso, sed quasi mirandum ostendit, quia nec prophetis credunt, nec ipsi quem præsentem cernunt.
Acts 15:11sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
Romans 10:3Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. + 10.3 Ignorantes enim Dei justitiam. Non qua Deus justus, sed quæ homini inest ex Deo. Justitiæ Dei non sunt subjecti. Hæc est justitia Dei, quæ non in præcepto legis quo timor incutitur, sed in adjutorio gratiæ Christi constituta est.
2 Corinthians 11:4Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. + 11.4 Nam si is qui venit. Non missus. Recte pateremini. Si aliquid majus vobis sit per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis anathema dicit, si aliud reciperent, quod non utique majus esset, sed contrarium.
Galatians 4:9Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? + 4.9 Imo cogniti estis. Hoc genere locutionis frequenter utitur Scriptura; unde: Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam Psal. 62., id est, vidisti me, ut viderem te. Cognoscit nos Deus, id est, cognitionem sui nobis præstat. Non enim a nobis est, quod novimus eum, ab æterno quidem novit: sed tunc cognoscere dicitur, quando ut ea cognoscantur, facit. Infirma. Vere lex est egenum elementum: quia perfecte non justificat. Egena. Quia quantum juvat, non per se, sed respectu gratiæ facit. Egena elementa dicuntur quæ sui invicem egent ad regendum mundum.