The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 1 › Galatas 1:7

Galatas 1:7

quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which is not another; but there be some that trouble you, and would pervert the gospel of Christ.

In Context

6Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: + 1.6 Miror. De destructione legis consequenter agit Apostolus. Et de levitate eos reprehendit, quod ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galata, translatio dicitur, congrue ex ipso nomine reprehensionis occasionem sumit. Et cum hæc prædicta bona sunt ex Christo, miror quod bene instructi prius, sic, tam vehementer et tam brevi tempore, transferimini, etc.

8Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. + 1.8 Sed licet nos, etc. Bonus angelus potest intelligi, non quod hoc contingat, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod si etiam angelus aliud nuntiaret, non crederet, sed anathematizaret. Præterquam quod. AUG. Attende. Non ait: Plus quam accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi præjudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus ipse scribebat: sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quæ illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit; non quod inerat, tollit. Qui autem prætergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via. Anathema sit. Quare hoc? Quia aliud evangelizans, de privato vult fluere, non de medio. Et cum hoc homo carnali nebula præpeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus possit facere, nunquid et angelus? Vere si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non præcipitaremur in mortem. Media aqua posita erat omnibus præceptum Dei. Aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine cœno fluebat. Sed venit angelus de cœlo lapsus serpens factus, quia insidiose jam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum. De proprio locutus est, de suo: Gustate, et eritis sicut dii Gen. 3.. Et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperunt. Anathema. Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotio. Nam devotare se quemque nemo fere dicit, nisi se maledicens. Unde illud: Et anathematizavit eum et civitates ejus, et vocatum est nomen loci illius Anathema Num. 21.. Hinc tractum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur, ut nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in pœnam luendam votavit: hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in Græca lingua ab his rebus quæ votæ et persolutæ, id est promissæ et redditæ sursum ponebantur in templis: et est dictum: id est sursum ponere.

Read all of Galatas 1

Cross References

Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.

Acts 15:1Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.

Acts 20:30Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.

2 Corinthians 2:17non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. + 2.17 Sicut plurimi. Hic pseudoapostolos tangit, qui corrupta doctrina veritatem violabant, de quibus Isaias ait: Caupones tui vino aquam miscent.

2 Corinthians 11:13Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. + 11.13 Transfigurantes se. Ad tentandum eos quos ita erudire opus est. Vel ad decipiendum prout justum est. Ad hoc magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam cum angelos bonos amicos se habere putat, habeat malos dæmones, fictos amicos; eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos.

Galatians 4:17Æmulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini. + 4.17 Æmulantur. Ego non sum inimicus, sed illi æmulantur, etc. Æmulantur autem non bene ii qui non tam cupiunt eos esse meliores, quam ipsos volunt facere pejores et retrorsum trahere æmulatione perversa.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 1:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 1:6Galatas 1Galatas 1:8 →