The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 1 › Galatas 1:9

Galatas 1:9

Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. + 1.9 Sicut prædiximus. A majore infert. Quandoquidem nos vel angelum excommunicarem magis pseudo excommunicandi sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As we said before, so say I now again, If any man preach any other gospel unto you than that ye have received, let him be accursed.

In Context

8Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. + 1.8 Sed licet nos, etc. Bonus angelus potest intelligi, non quod hoc contingat, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod si etiam angelus aliud nuntiaret, non crederet, sed anathematizaret. Præterquam quod. AUG. Attende. Non ait: Plus quam accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi præjudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam, quibus ipse scribebat: sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quæ illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit; non quod inerat, tollit. Qui autem prætergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via. Anathema sit. Quare hoc? Quia aliud evangelizans, de privato vult fluere, non de medio. Et cum hoc homo carnali nebula præpeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus possit facere, nunquid et angelus? Vere si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non præcipitaremur in mortem. Media aqua posita erat omnibus præceptum Dei. Aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine cœno fluebat. Sed venit angelus de cœlo lapsus serpens factus, quia insidiose jam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum. De proprio locutus est, de suo: Gustate, et eritis sicut dii Gen. 3.. Et illi appetentes quod non erant, amiserunt quod acceperunt. Anathema. Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotio. Nam devotare se quemque nemo fere dicit, nisi se maledicens. Unde illud: Et anathematizavit eum et civitates ejus, et vocatum est nomen loci illius Anathema Num. 21.. Hinc tractum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur, ut nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in pœnam luendam votavit: hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem hujus verbi est in Græca lingua ab his rebus quæ votæ et persolutæ, id est promissæ et redditæ sursum ponebantur in templis: et est dictum: id est sursum ponere.

10Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. + 1.10 Modo. Dicit modo quia olim dum dixit hominem ex lege justificari, hominis gloriam inutilem, gratiam Dei prædicavit. Innuit hic etiam hoc facere illos seductores, ut laudarentur a Judæis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Christi, qua veniente cessat lex. Si adhuc. Hinc quidam putant sufficere conscientiam, ut parum quid de eis existimet alius, curent; sed conscientia coram Deo est necessaria conversatio coram proximo; quæ si negligentius agitur, lædit exemplo. Unde alibi: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo II Cor. 10.. Item: Sine offensione estote Judæis et Græcis Ecclesiæ Dei II Cor. 8.. Item: Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus Matth. 5.. Item: Luceant opera vestra coram hominibus, etc. Ergo contra temerarios judices, detractores, susurrones, murmuratores, quærentes suspicari quod non vident, quærentes etiam jactare quod non suspicantur, sufficit conscientia. Nec in aliis quibus placere volumus quæramus nostram gloriam, sed eorum salutem, ut non nos, sed Deum laudent, qui tales fecit; unde: Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem operum suorum laudem hominum ponant, eamdemque laudem quasi pro mercede operum suorum computent.

Read all of Galatas 1

Cross References

Deuteronomy 4:2Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.

Proverbs 30:6Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.

2 Corinthians 1:17Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? + 1.17 Ut sit apud me, est et non. Id est, ut præponam voluntatem utilitati; quasi dicat: Non sic, quia utilitas præponenda est voluntati, et sic feci.

Philippians 3:1De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. + 3.1 De cætero. Quasi: Huc usque instruxi vos quomodo debeatis stare in bello contra tribulationes, de cætero pseudoapostolos, ne legalia ab eis recipiatis moneo, sed fidem Christi solam sufficere credatis. De sinceritate fidei incipit. Scribere. Ut diutius maneat scriptura quam prolatio.

Revelation 22:18Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus: si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. + 22.18 Contestor enim, etc. Postquam commendationem posuit per se, per angelum, per Christum, per Trinitatem, per fideles; qui quosdam sciebat esse in Asia qui pro suis erroribus fovendis aliquid adderent vel demerent, supponit excommunicationem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 1:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 1:8Galatas 1Galatas 1:10 →