Galatas 2:1
Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. + 2.1 Deinde post annos quatuordecim. A passione Domini, quando conversus fuerat ad fidem, venit, sicut Beda super Actus apostolorum scribens demonstrat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then fourteen years after I went up again to Jerusalem with Barnabas, and took Titus with me also.
In Context
Cross References
Acts 4:36Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, + 4.36 Joseph. RAB. Auctus Barnabas filius consolationis interpretatur, actus incremento et profectu spiritualis boni. Quod est interpretatum. Ubicunque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit, sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito filius consolationis vocatur, qui, spretis præsentibus, spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus paracletus ideo vocatur, quia in mundo pressuram habentibus infusione sui, paraclesim, id est consolationem tribuit, sicut etiam Petrus propter gratiam Spiritus Barjona, id est filius columbæ, vocatus est. Filius consolationis. RAB.. Vel propter eleemosynam qua pauperes consolatus est, vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere, vel quia dignus habitus est qui pro Juda consolaretur apostolos.
Acts 11:30quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
Acts 13:2Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
Acts 14:12Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare. + 14.12 Coronas. ID. Ut faciem templi juxta ritum gentium ornaret, vel eis (quasi diis immolaturus) imponeret. Mos erat gentilium: ut deorum suorum honori sacrificantes sumerent coronas, victimis simul coronatis.
Acts 15:25placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
1 Corinthians 9:6aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? + 9.6 Operandi. Verbum operandi, honestius quam accipiendi.