bible.software › Galatas › Galatas 2 › Galatas 2:10
Galatas 2:10
tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Only they would that we should remember the poor; the same which I also was forward to do.
In Context
9et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: + 2.9 Columnæ. Ecclesia firmamentum dicitur veritatis: quam etiam sapientia ædificavit, id est, constituit in septem columnis, quo numero vel universitas prædicatorum (quia solet poni pro universo) vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur. Dextras dederunt. Unde contulit cum illis, et dextras accepit? Quia idem cum eis verbum habuit. Ipsa collatio unitatem doctrinæ monstravit, aliter non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino. Ut nos ingentes. Ut essem primus in prædicatione gentium, sicut Petrus in circumcisione. Et sicut apostoli Petro, ita Barnabas sibi sociaretur.
11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. + 2.11 Restiti. Hoc Paulus non auderet, nisi se non imparem sentiret.
Read all of Galatas 2
Cross References
Acts 11:29Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus:
Romans 15:25Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.
2 Corinthians 8:1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ: + 8.1 Notam autem vobis. Hic (ubi de correctis agitur) mentio fit de collectis: quia ab aliis non quærit, quibus suadere non potest. Vel, ut alii codices habent, quibus sua dare non prodest.
James 2:15Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
This Verse In Other Editions
Study Galatas 2:10