Galatas 2:11
Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. + 2.11 Restiti. Hoc Paulus non auderet, nisi se non imparem sentiret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But when Peter was come to Antioch, I withstood him to the face, because he was to be blamed.
In Context
10tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
Cross References
Exodus 32:21Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?
Jeremiah 1:17Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. + 1.17 Tu ergo accinge, etc. ID. Job quoque præcipitur, etc., usque ad sed civitatem totam quæ super montem posita latere non potest.
Jonah 4:3Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
Matthew 16:17Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. + 16.17 Respondens Simon Petrus. Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur. Dei vivi. Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt. Barjona. Bene filius columbæ, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbæ pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbæ filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam, etc.
Acts 11:19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. + 11.19 Et illi quidem, etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum. Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo.
Acts 15:30Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.