The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 2 › Galatas 2:12

Galatas 2:12

Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. + 2.12 Prius enim quam venirent, etc. Qui dam æmulatores legis, qui æquo jure Christum et legem venerabantur, quos timens non miscebatur gentibus. Quod si solum esset, non esset reprehensibile. Sicut et ipse Paulus pro scandalo aliquando cessit. Sed in hoc erratum est, quod gentes cogebat judaizare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For before that certain came from James, he did eat with the Gentiles: but when they were come, he withdrew and separated himself, fearing them which were of the circumcision.

In Context

11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. + 2.11 Restiti. Hoc Paulus non auderet, nisi se non imparem sentiret.

13Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.

Read all of Galatas 2

Cross References

Isaiah 57:11Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.

Matthew 26:69Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. + 26.69 Una ancilla. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem prævaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiæ compellit.

Luke 15:2Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.

Acts 11:2Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,

Galatians 2:9et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: + 2.9 Columnæ. Ecclesia firmamentum dicitur veritatis: quam etiam sapientia ædificavit, id est, constituit in septem columnis, quo numero vel universitas prædicatorum (quia solet poni pro universo) vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur. Dextras dederunt. Unde contulit cum illis, et dextras accepit? Quia idem cum eis verbum habuit. Ipsa collatio unitatem doctrinæ monstravit, aliter non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino. Ut nos ingentes. Ut essem primus in prædicatione gentium, sicut Petrus in circumcisione. Et sicut apostoli Petro, ita Barnabas sibi sociaretur.

Ephesians 2:19Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, + 2.19 Non estis hospites. Id est indigniores in fide, sicut olim recepti in lege. Et advenæ. Id est extranei a Deo. Sed estis cives. Id est, ejusdem juris et dignitatis in domo Dei. Sanctorum. Non carnalis Isræl. Et domestici. Id est familiares. Dei. Quibus arcana revelat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Galatas 2:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Galatas 2:11Galatas 2Galatas 2:13 →