The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 2 › Galatas 2:15

Galatas 2:15

Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores. + 2.15 Nos. Commendata auctoritate sua, jam rationibus incipit agere quod carnales observantiæ post Christum non sunt observandæ. Quasi: Gentes non debent judaizare, quia nos, qui valuimus in lege, scimus eam non justificare: et ideo, ea dimissa, ad Christum confugimus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

We who are Jews by nature, and not sinners of the Gentiles,

In Context

14Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare? + 2.14 Quomodo gentes cogis. Non docentis imperio, sed conversationis exemplo.

16Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. + 2.16 Nisi per fidem, etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.

Read all of Galatas 2

Cross References

Matthew 3:7Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? + 3.7 Multos Pharisæorum, etc. Hi sunt ex hæreticis Judæorum, et Pharisæi observationum et traditionum præferunt justitiam. Unde et Pharisæi, id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur. Sadducæi, id est justi: vindicant enim sibi quod non sunt: hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore: quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Joannes increpat: quia maxime indigebant correctione et pœnitentia. Progenies viperarum, etc., id est, venenati venenatorum filii: quia bonis invident eosque persequuntur, proximos lædunt ut patres eorum. Vipera patrem suum occidit, sic Judæi prophetas qui erant patres eorum.

Mark 7:26Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.

Acts 22:21Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.

Romans 4:16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum + 4.16 Non ei qui ex lege. Quia hic talis a gratia excidit, et ideo causa fidei a lege recedendum est, ut firma sit promissio: lex enim sine gratia promissionis non solum non aufert, verum etiam auget peccatum.

Ephesians 2:11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: + 2.11 Propter quod. Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Judæos et gentes, quod utrique sub peccato fuissent, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judæorum perpessas, ut modo æquales Judæis, magis sint obnoxii gratiæ Dei. Aliquando vos. In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse: qui, ibi: vos qui gentes eratis, et secundum hoc suspensive legitur usque ibi: Nunc autem in Christo, etc.; eodem tamen manente sensu.

Titus 3:3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. + 3.3 Eramus enim et nos aliquando. Etsi philosophi essent quidam nostrum, vera tamen sapientia carebant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 2:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 2:14Galatas 2Galatas 2:16 →