Galatas 2:16
Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. + 2.16 Nisi per fidem, etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 9:29Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? + 9.29 Si autem et sic impius sum. Non pœnitet laborasse, sed inter labores de præmiis incertum se esse dolet. Ita est incertus justus, ut confidat, ita confidit ne securus torpeat. Frustra: dico quia.
Psalms 130:3Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.] + 130.3 Speret Isræl. CASS. Secunda pars, ubi concludit suo exemplo cæteros monens.
Luke 10:25Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? + 10.25 Legisperitus surrexit. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat.
John 20:31Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
Acts 13:38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
Romans 3:19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: + 3.19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.