The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 2 › Galatas 2:17

Galatas 2:17

Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. + 2.17 Quod si quærentes. Si nos revera cognovimus non posse justificari nos, nisi transeuntes ad Christum, nunquid patitur Christus relabi nos ad id quod eramus? Quod si pateretur, profecto minister nobis esset peccati, id est, prioris status nostri, sicut fuisset transeuntibus ad se minister justitiæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if, while we seek to be justified by Christ, we ourselves also are found sinners, is therefore Christ the minister of sin? God forbid.

In Context

16Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. + 2.16 Nisi per fidem, etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.

18Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo.

Read all of Galatas 2

Cross References

Romans 3:4Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: [Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.] + 3.4 Omnis autem. Hoc addit, ut appareat promissionem Dei factam esse et completam, non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam: ut gratia detur indignis, et commendabilior sit gratia. Deus autem dicitur verax, id est invariabilis, tam in essentia quam in promissione. Homo mendax, id est nec verum esse habens naturæ, et per peccata defluens. Omnis homo mendax. Qui negat Deum implesse promissa: hoc maxime Judæus, quem vincit Deus, cum dat promissa. Omnis homo. Etiam Judæus, ne dignior videatur in novo statu quam gentilis.

Romans 6:1Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? + 6.1 Permanebimus. Hoc perversi accipiunt ex illo: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Hoc dicere est esse ingratos gratiæ. Et quia gratia viget, ubi delictum abundavit, non est permanendum in peccato, ut quidam æstimant pro majori gratia. Non enim peccantis merito, sed subvenientis auxilio superabundavit gratia, ubi abundavit delictum. Non ergo permanendum in peccato, sed potius debemus et possumus esse peccato quasi mortui et sepulti per ipsam gratiam et resurgere in justitiam, et post, in vitam æternam.

Romans 11:7Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: + 11.7 Quid ergo? Audito quod reliquiæ salvæ factæ sunt gratia, et non ex operibus, quid ergo dicendum est? Electio autem consecuta est. Electio gratiæ est, non meritorum. Excæcatio vero meritorum est. Excæcati enim sunt, quia credere noluerunt, sicut illi quia voluerunt, crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt a Deo, illis vel per misericordiam gratiam apponente, ipsos vero per judicium excæcari permittente. Quicunque enim cum intellexisset credere noluit, id debet consequi quod vult, scilicet ne de cætero possit credere. In voluntate ergo sua adjuti sunt, non immissa malitia, sed deferente gratia; ut quia scientes verum, dicebant esse falsum, de cætero non intelligerent quod verum est. Hoc meretur invidia malæ voluntatis, non ita est de his qui errore hoc agunt.

2 Corinthians 3:7Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur:

Galatians 2:15Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores. + 2.15 Nos. Commendata auctoritate sua, jam rationibus incipit agere quod carnales observantiæ post Christum non sunt observandæ. Quasi: Gentes non debent judaizare, quia nos, qui valuimus in lege, scimus eam non justificare: et ideo, ea dimissa, ad Christum confugimus.

Hebrews 7:24hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. + 7.24 Hic autem, etc. Sicut Christus per manet, ita et lex quam attulit, in qua vera remissio peccatorum, et perpetua gratia, quod quia vetus lex non potuit, exclusa est. Quod autem permaneat in æternum ostendit ex pontifice, qui unus est, quod non esset, nisi esset immortalis, sicut in lege fuerunt multi, quia mortales.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Galatas 2:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Galatas 2:16Galatas 2Galatas 2:18 →