bible.software › Galatas › Galatas 2 › Galatas 2:5
Galatas 2:5
Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: + 2.5 Neque ad horam. Nec ad horam cessit, qui nunquam cessit. Quod si aliquando cessit, quomodo nec ad horam? Cur etiam propter falsos fratres, si per se facturus erat? Cessit ergo propter illos: quod per se non faceret: humilians se legi, circumciso Timotheo ut dolus et scandalum Judæorum cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si illum filium Judææ incircumcisum susciperet, et episcopum ordinaret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To whom we gave place by subjection, no, not for an hour; that the truth of the gospel might continue with you.
In Context
4sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. + 2.4 Subintroductos. A Judæis. Quod enim infideles per se non poterant, per falsos fratres moliebantur, quos sub specie religionis immiserant, ut explorarent quæ libertas est nobis in fide Christi, non ut eam tenerent, sed ut aliqua contentione ab ea in servitutem legis redigerent. Quod si esset veritas Evangelii apud gentes, non remanerent, sed omnes judaizarent. Et ideo hic iis quibus assertionem prædicationis suæ conferebat, nullatenus voluit cedere. Alibi vero ubi non obfuit, pro scandalo Judæorum, circumcidit Timotheum. In his omnibus et se commendat, et legem non tenendam comprobat.
6ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. + 2.6 Quales aliquando. Ad priora non recurro, quia ea quæ modo sunt, sufficiunt; sed qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. In quo apparet quod non inferior sit illis. Deus autem probatur non accipere personam, quia si ita esset, ego Paulus ante impius cui tales nihil conferrent non fuissem. Vel illud, nihil interest, sed nihil mihi tulerunt. Qui videbantur aliquid esse. Id est, alicujus auctoritatis: quia cum Domino ambulaverant, et transfigurationi ejus interfuerant. Videbantur dico ab his, id est, falsis fratribus. Quia qui videbantur esse aliquid, carnalibus duntaxat hominibus videbantur esse; nam ipsi non sunt aliquid. Etsi aliqui boni ministri Dei sunt, Christus in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi essent aliquid per se, semper fuissent aliquid.
Read all of Galatas 2
Cross References
Nehemiah 6:4Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem.
Galatians 2:14Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare? + 2.14 Quomodo gentes cogis. Non docentis imperio, sed conversationis exemplo.
Galatians 4:16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? + 4.16 Verum dicens vobis. Quia nemo vult se argui errantem, et omnis reprehendens videtur inimicus.
Colossians 1:5propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii:
1 Thessalonians 2:13Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: + 2.13 Ideo. Quia vos vocavit, gratias agimus. Vocavit dico, quod inde apparet, quia vos cito et firmiter recepistis verbum etc. Auditus Dei. Id est, quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus. Sicut est verbum Dei. Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.
This Verse In Other Editions
Study Galatas 2:5