Galatas 3:1
O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? + 3.1 O insensati. AMBR. Verba irascentis. Erant autem insensati Galatæ qui nec se circumventos a pseudo agnoscebant. Fascinavit. Fascinus est quando magicis delusionibus aliter quædam oculis hominum ostenduntur quam sunt. Dicitur etiam fascinus vulgo qui nocet infantibus. Dicuntur enim quorum dam oculi visu urentes, dum et hic eorum actus fascinatio dicitur: et potest fieri ut huic peccato inserviant dæmones. Similiter invidia tanquam fascinus urit. Invidus enim non modo sibi nocet, sed et his in quibus aliqua bona esse incipiunt; unde Salomon, Fascinatio malignitatis obscurat bona Sap. 4.. Sic factum est, ut invidi tanquam fascinantes nocerent Galatis, nuper in Christo renatis, ut iidem Galatæ fidei stomacho nauseante cibum spiritus evomerent. Ante quorum oculos. Vere fascinati, quia ante oculos, id est, in vestra præsentia ille tantus qui est. Jesus Christus proscriptus est. Id est, exhæredatus: et hoc in vobis, in aliis non deberetis pati ut regnum et hæreditatem suam amitteret, nedum in vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 13:13Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum: + 13.13 Stulte egisti, nec. ID. Videtur quibusdam Saul inculpabiliter sacrificasse, etc., usque ad et ideo merito culpatur et stultitiæ arguitur. Quod si non fecisses. EUCH. in lib. Reg. ex Aug. Non sic accipiendum est quasi Dominus Saulem in æternum paraverit regnaturum, et hoc noluerit servare peccanti: sciebat enim peccaturum. Sed præparaverat regnum ejus, in quo esset figura regni æterni, unde addidit: Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo et stabit quod in illo significatum est; sed non huic stabit, quia non fuerat regnaturus in æternum; nec progenies ejus; ut saltem per posteros, alter alteri succedentes, videretur impleri quod dictum est in æternum.
Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.
Acts 6:7Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. + 6.7 Et verbum, etc. RAB. Quasi recapitulatio videtur, quia dixerat: Omni die non cessabant docentes, etc., et in hoc ipsum redit, dicens: Et verbum Domini crescebat. ID. Sæpe in hoc libro, et in Evangelio etiam talia interponuntur capitula, etc., usque ad quia prius crescente plebe zelus fuerat concitatus.
Romans 2:8iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. + 2.8 Indignatio. Ne videatur irasci, et non vindicare: unde tribulatio et angustia.
Romans 10:16Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? + 10.16 Isaias enim dicit, etc. Præscius Deus prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit; neque præscisset mala eorum, nisi ea haberent. Sic etiam excæcat quod est deserendo, non autem faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Judæi credere quia Isaias prædixit, dico non possunt, quia nolunt. Quod Deus præscivit, prædixit; sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, et negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum.
1 Corinthians 2:2Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. + 2.2 Non enim judicavi. Qui minus capaci altiora loquitur, non utilitatem, sed sui ostentationem facit.