bible.software › Galatas › Galatas 3 › Galatas 3:11
Galatas 3:11
Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. + 3.11 Justificatur apud Deum. Qui eum gratis colit, scilicet, non cupiditate appetendi aliquid ab ipso præter ipsum, vel timore amittendi. In ipso enim solo vera nostra beatitudo est, et perfecta est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But that no man is justified by the law in the sight of God, it is evident: for, The just shall live by faith.
In Context
10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. + 3.10 Quicunque enim, etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quæ ad mores pertinent, sed quæ in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: cætera onus sunt, quod probat auctoritate Scripturæ, dicens: Scriptum est. Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio Deut. 21.: Maledictus omnis homo, etc. Quasi: Multa præcepi quæ omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatæ transeunt a gratia ad maledictum?
12Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. + 3.12 Lex autem, etc. Ex fide est justitia et vita: sed lex non est ex fide. Posset quidem videri, quia opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarentur æterna: sed id non est, quoniam Judæi ex timore pœnæ illa servabant. Vivet in illis. Non ait: Qui fecerit eam, vivet in ea, cum præmisisset: lex non est ex fide; ut intelligas legem in hoc loco positam pro ipsis operibus quæ in illis observationibus fiebant. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique (si non ea fecissent) lapidationem, vel crucem, vel aliud hujusmodi pati. Qui ergo fecerit ea, vivet in illis: non apud Deum, id est, habebit præmium, ne ista morte puniatur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit præsentissimum præmium. Non igitur ex fide vivit, quisquis præsentia quæ videntur, vel cupit vel timet: quia fides Dei ad invisibilia pertinet.
Read all of Galatas 3
Cross References
Job 9:3Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. + 9.3 Si voluerit contendere cum eo, Ibid. de suis meritis præsumendo, et gloriam suæ virtutis, non Deo, sed sibi arrogando. Non poterit ei respondere unum pro mille. Ibid. Id est non poterit se, etc., usque ad ne autem contendat, infirmum terreat visa ejus potentia.
Job 42:6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.]
Psalms 130:3Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.] + 130.3 Speret Isræl. CASS. Secunda pars, ubi concludit suo exemplo cæteros monens.
Ecclesiastes 7:20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; + 7.20 Decem principes. HIER. Angelos, qui civitati nostræ, id est Ecclesiæ, tanquam custodes, id est auxiliatores, præsunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus.
Isaiah 53:6Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
Habakkuk 2:4Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso; justus autem in fide sua vivet.
This Verse In Other Editions
Study Galatas 3:11