Galatas 3:12
Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. + 3.12 Lex autem, etc. Ex fide est justitia et vita: sed lex non est ex fide. Posset quidem videri, quia opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarentur æterna: sed id non est, quoniam Judæi ex timore pœnæ illa servabant. Vivet in illis. Non ait: Qui fecerit eam, vivet in ea, cum præmisisset: lex non est ex fide; ut intelligas legem in hoc loco positam pro ipsis operibus quæ in illis observationibus fiebant. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique (si non ea fecissent) lapidationem, vel crucem, vel aliud hujusmodi pati. Qui ergo fecerit ea, vivet in illis: non apud Deum, id est, habebit præmium, ne ista morte puniatur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit præsentissimum præmium. Non igitur ex fide vivit, quisquis præsentia quæ videntur, vel cupit vel timet: quia fides Dei ad invisibilia pertinet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the law is not of faith: but, The man that doeth them shall live in them.
In Context
Cross References
Leviticus 18:5Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. + 18.5 Vivet in eis. Ego Dominus. Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus: quia qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam æternam Joan. 6.. Hoc in prioribus judiciis et præceptis non addidit: lex enim non vivificat, nisi evangelium superveniat.
Ezekiel 20:11Et dedi eis præcepta mea, et judicia mea ostendi eis, quæ faciens homo vivet in eis.
Matthew 19:17Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. + 19.17 Quid me interrogas de bono? Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit. Serva mandata. Iste quæsierat, quid faciam? contra non ait, disce: quia Deus eum docuerat factor rationalis creaturæ: ostendens quia ille non est bonus qui quærit de bono, sed qui facit quod bonum est.
Romans 4:4Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. + 4.4 Ei autem, etc. Quasi dicat: Abraham est justus ex fide: sed ei qui operatur illa carnalia, vel aliqua bona ut gratiam mereatur, si merces est ei, non est ex gratia, sed ex meriti sui debito. Illi vero qui non facit hæc carnalia vel aliqua bona, sed tantum credit, fides sufficit ad justitiam, et ita attribuit aliis quod dixit Abraham, scilicet quod si est justus ex operibus, habet gloriam, sed non apud Deum, et ideo ex fide. Secundum gratiam. Si gratia est, gratis datur seu gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua et inveniuntur omnia mala. Sed secundum debitum. AUG. Non tibi blandiaris de meritis, etc., usque ad ipsius dono et largitione faciamus.
Romans 4:16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum + 4.16 Non ei qui ex lege. Quia hic talis a gratia excidit, et ideo causa fidei a lege recedendum est, ut firma sit promissio: lex enim sine gratia promissionis non solum non aufert, verum etiam auget peccatum.
Romans 10:5Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. + 10.5 Vivet in ea. Habet istud præmium, scilicet ne ista morte puniatur. Non est autem magna justitia, timere, nec habet meritum apud Deum.