The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 3 › Galatas 3:17

Galatas 3:17

Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. + 3.17 Hoc autem dico. Hoc promisit Deus Abrahæ, hoc autem testamentum confirmatum per juramenta dico et affirmo, quod lex non facit irritum, de qua non esset hoc putandum: quia data est tantum ad tempus: quia post multum tempus a promissione facta Abrahæ, lex data est: de qua si esset benedictio, homines illius temporis Abraham, Isaac et Jacob non eam habuissent. Lex non facit irritum. Id est, falsum: quod faceret, si per eam daretur benedictio. Promissio enim illa non dixit, quod per legem, sed per semen. Quod si per legem benedictio, ergo frustra semini promisit, et frustra semen ipsum venit. Lex non facit irritum quasi jam valeret ad evacuandam promissionem: quia esset falsa, et Deus mendax.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And this I say, that the covenant, that was confirmed before of God in Christ, the law, which was four hundred and thirty years after, cannot disannul, that it should make the promise of none effect.

In Context

16Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.

18Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.

Read all of Galatas 3

Cross References

Genesis 15:18In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

Genesis 17:19Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. + 17.19 Constituam pactum meum, etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit. Et fœdus sempiternum, quia æternæ vitæ possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum cœli semper possidebit.

Numbers 23:19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? + 23.19 Dixit ergo, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad hæc vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?

Job 40:8Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.

Isaiah 14:27Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta; et quis avertet eam?]

Luke 1:68[Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ: + 1.68 Benedictus. Qui dum bonitatem Dei rogavit, pro liberatione præcursor donatus est. Visitavit. Quod proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 3:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 3:16Galatas 3Galatas 3:18 →