bible.software › Galatas › Galatas 3 › Galatas 3:20
Galatas 3:20
Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. + 3.20 Mediator. Lex quam habet mediator, unius populi tantum est: sed tamen ipse mediator, non est tantum unius populi, id est, Judæorum qui legem habuerunt sed et gentilium, et ideo non quæratis legem, ut habeatis mediatorem. Mediator non est unius, sed tamen est unus: sufficiens ad omnes reconciliandos Deo, quia Deus, et ideo aliud non adjungatis ei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now a mediator is not a mediator of one, but God is one.
In Context
19Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. + 3.19 Propter transgressiones. Posita est in medio, inter promissionem et semen: cui facta est promissio, id est, inter Abraham et Christum, ut populum Dei erudiret sub timore Dei: ut dignus fieret excipere promissionem quæ est Christus. Ordinata per angelos. Lex dico ordinata per angelos, id est Moysen, et alios ministros Dei, vel ministerio angelorum hominibus data, in quibus angelis erat utique Pater et Filius et Spiritus sanctus. Aliquando sine ulla distinctione personæ, Deus per illos figurabatur. Et nota quod non ait data, sed, ordinata: quasi ordinabiliter data inter tempus naturalis legis (de qua convicti sunt quod juvare non potuit) et tempus gratiæ antequam de lege convincendi erant: qui ergo nunc eam reducit, contra ordinem angelorum facit. In manu. Id est, in potestate Christi, ut staret lex dum vellet, cessaret cum vellet. Ergo contra eum facitis qui eam destruxit. Mediator est inter duo extrema, et ob hoc videretur vel quod Christus non esset Deus, vel quod duo dii essent. Ad quod respondet, etsi mediator non est unius sed duarum extremitatum, tamen est Deus unus cum Deo Patre per divinam naturam, cui mediat per humanam.
21Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. + 3.21 Lex ergo, etc. Quandoquidem lex est propter transgressionem, ergo est ita contra promissa, ut per eam impleatur aliter quam promissum est: non quia ex lege non est vita, id est, æterna beatitudo: quia si inde esset vita, tunc et justitia: sed non est ex ea justitia, sed potius condemnat, et sub peccato concludit. Et hoc est quod dicitur: Sed concludit Scriptura. Judæos omnino clausit sub peccati dominio lex ipsa, et ostendit omnes homines clausos sub peccato, ut dicitur etiam ad Romanos: Conclusit Deus omnia in justitia, ut omnium misereatur. Notis peccatis per legem conclusi sunt, ut se excusare non possint, sed quærant misericordiam.
Read all of Galatas 3
Cross References
Genesis 17:1Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. + 17.1 Ponamque fœdus, etc. In Hebræo berith quod non testamentum, sed fœdus, sive pactum significat.
Job 9:33Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. + 9.33 Utrumque valeat: id est Deum et me possit: Arguere. Arguit, qui ex auctoritate rationis, etc., usque ad quod corda delinquentium mansuetudine potius quam terrore correxit, unde addit:
Romans 3:29An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:
1 Timothy 2:5Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:
Hebrews 9:15Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. + 9.15 Intercedente. Inter Vetus Testamentum et Novum (in quibus non solum sacramenta divisa sunt, sed et promissa) distinctio est passio Christi, in cujus morte constat terrena non promitti, sed æterna. In morte enim Unigeniti necesse est magna sperari.
This Verse In Other Editions
Study Galatas 3:20