Galatas 3:23
Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. + 3.23 Priusquam. Ante fidei adventum utilis erat lex Judæis. Veniret fides. Spontanea est fides quam nullum meritum advocavit. Custodiebamur. Non liberi, sed servi. Conclusi. Ut sic assueti duceremur. In eam. Id est, tam bonam fidem. Quæ. Tempore Christi erat. Revelanda. Tempore Christi multa aperta sunt, quæ prius obscura. Ecce honor legis: quia custodivit ut pædagogus: sed hoc non magnum est, quia hoc puerorum est, non adultorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
Cross References
Romans 3:19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: + 3.19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.
Romans 11:32Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. + 11.32 Conclusit. Id est permisit concludi. Hic videtur aliquo modo mysterium exponere. Conclusit enim Deus omnia in infideli, ut de amaritudine infidelitatis suæ pœnitendo confusi, ad dulcedinem misericordiæ Dei credendo conversi, humiliores permanerent, ut et gratia muneris esset gratissima, et clamarent: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine Psal. 30. Omnium. Id est Judæorum et gentium, non quod nullum damnaturus sit, quod quidam falso opinati sunt.
Galatians 3:19Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. + 3.19 Propter transgressiones. Posita est in medio, inter promissionem et semen: cui facta est promissio, id est, inter Abraham et Christum, ut populum Dei erudiret sub timore Dei: ut dignus fieret excipere promissionem quæ est Christus. Ordinata per angelos. Lex dico ordinata per angelos, id est Moysen, et alios ministros Dei, vel ministerio angelorum hominibus data, in quibus angelis erat utique Pater et Filius et Spiritus sanctus. Aliquando sine ulla distinctione personæ, Deus per illos figurabatur. Et nota quod non ait data, sed, ordinata: quasi ordinabiliter data inter tempus naturalis legis (de qua convicti sunt quod juvare non potuit) et tempus gratiæ antequam de lege convincendi erant: qui ergo nunc eam reducit, contra ordinem angelorum facit. In manu. Id est, in potestate Christi, ut staret lex dum vellet, cessaret cum vellet. Ergo contra eum facitis qui eam destruxit. Mediator est inter duo extrema, et ob hoc videretur vel quod Christus non esset Deus, vel quod duo dii essent. Ad quod respondet, etsi mediator non est unius sed duarum extremitatum, tamen est Deus unus cum Deo Patre per divinam naturam, cui mediat per humanam.
Galatians 4:1Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: + 4.1 Dico autem, etc. Modo vos gentiles et nos Judæi sumus Christi, et semen Abrahæ et hæredes. Sed olim nos Judæi sub lege eramus dum parvuli fuimus sicut hæres futurus, et a patre substitutus.
Galatians 5:18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. + 5.18 Quod si Spiritu ducimini, etc. Ex quo apparet eum Spiritum sanctum non habere qui sub lege est, non dispensative, sed vere. Non estis sub lege. Hoc commodum jam habetis, ideo hæc pars eligenda. Hos damnabiliter dicit esse sub lege, quos reos facit lex, non implentes legem dum nescientes gratiam de se præsumunt. Porro sub lege est, qui timore, non amore, abstinet a malo, reus in voluntate. Hæc lex timorem incutit, non amorem.
Hebrews 11:39Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,