Galatas 3:26
Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. + 3.26 Omnes filii Dei estis per fidem. Nos Judæi tempore fidei pædagogum deseruimus: quia omnes vos gentiles, qui non habuistis legem, estis filii. Quod ergo vestro exemplo deseruimus, vos accipitis? Quasi diceret: Non debetis hoc facere. In Christo Jesu. In institutione Christi, et ad similitudinem mortis ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For ye are all the children of God by faith in Christ Jesus.
In Context
25At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
Cross References
John 1:12Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: + 1.12 Filios Dei fieri. Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo hæc generatio distat a carnali, subditur: Qui non ex sanguinibus.
Romans 8:14Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. + 8.14 Aguntur. Aguntur dicit, non reguntur. Plus est enim agi quam regi: agi enim dicimus aliquem, quasi vix aliquid agentem; regi autem quasi jam aliquid agentem, qui ideo regitur, ut recte agat. Sed aguntur, non quod nihil per se, sed quod, ut aliquid agant, impetu gratiæ impelluntur. AUG., lib. de Correp. et Grat., c. 2. Non se itaque fallant qui dicunt: Ut quid nobis, etc., usque ad accepisse se gaudeant.
Galatians 4:5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Ephesians 5:1Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
Hebrews 2:10Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. + 2.10 Auctorem. Christum. Salutis eorum, id est filiorum. Ipse enim est filius per naturam, cujus hæredes erimus qui sumus adoptione filii. Vide quantus est in medio nostrum: Et ille filius, et nos filii sumus. Sed distat, quod ille salvat, nos salvamur. Ille sanctificat, nos sanctificamur. Modo conjungit nos Scriptura, modo disjungit. Multos, inquit, filios, hic conjunxit: auctorem salutis eorum, hic discrevit. Per passionem. Quia nisi Christus moreretur, homo non redimeretur, et non redemptus periret. Quod si esset, frustra omnia facta essent. Cætera enim homini serviunt, homo Deo. Nec in aliquibus Deus glorificaretur cum ad hoc omnia facta sint. Falsa quoque esset prædestinatio de adducendis filiis. Consummare. Hoc in resurrectione incœpit, quando immortalitatis gloria sublimatus est. Et auctum in ascensione, quando ascendit ad dexteram Patris. Et perficietur in judicio, quando ei omnia subjicientur, et erit omnia in omnibus I Cor. 15.. Qui enim, etc. AUG. Probat, quod pro nostra liberatione Christum pati decuerit, etc., usque ad cum et utramque naturam per se constat scivisse. Ex uno omnes. Sed ille ut proprius Filius, nos adoptivi. Cum dicit: non erubescit fratres vocare, ostendit quod non ei naturæ est fraternitas nostra, sed misericordiæ. Quod probat per prophetam, ne putetur novum.
Revelation 21:7Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. + 21.7 Possidebit hæc. Id est, meipsum, qui sum principium omnis beatitudinis.