The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 3 › Galatas 3:28

Galatas 3:28

Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

There is neither Jew nor Greek, there is neither bond nor free, there is neither male nor female: for ye are all one in Christ Jesus.

In Context

27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. + 3.27 Induistis. Id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor et contra æstus protectio. Quod autem Christus indumentum sit, alibi Apostolus aperit dicens: Induite vos Dominum nostrum Jesum Christum. Induunt autem homines Christum: aliquando usque ad perceptionem sacramenti: aliquando etiam usque ad vitæ sanctificationem. Et illud primum bonis et malis est commune. Hoc alterum vero proprium est bonorum.

29Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. + 3.29 Ergo Abrahæ semen estis. Semen Abrahæ dictus est Christus: ubi legitur quod promissiones dictæ sunt Abrahæ, et semini ejus. Hic autem semen Abrahæ dicti sunt filii Christi, id est, omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahæ, corporaliter sentiendum est: quod scilicet ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahæ, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.

Read all of Galatas 3

Cross References

John 11:52et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. + 11.52 Pro gente. Judæorum, scilicet in qua erant oves, hoc tantum Caiphas. Sed quia noverat evangelista esse alias oves, addidit: Sed ut filios Dei qui erant dispersi congregare. Filii prædestinatione, sicut et oves in Isræl, nondum enim erant, quia nondum crediderant.

John 17:20Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: + 17.20 Non pro eis. Jam non de solis apostolis, vel de cæteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus. Sed et pro eis qui. Usque in finem mundi, vel jam credunt ubicunque sunt, non tamen tam perfecte, ut post credituri sunt post resurrectionem. Per verbum. Per verbum Evangelii, quod est eorum, non quod per eos tantum sit prædicatum, sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad prædicandum. Hoc est verbum fidei, verbum Dei, per quod credidit latro, credidit Paulus, et quicunque credit.

Romans 2:9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: + 2.9 Tribulatio et angustia. Interim in anima sola ante judicium, post judicium autem ira et indignatio. In omnem. Quod supra indefinite, ibi: His autem qui, hic universaliter, ut includat Judæum et gentilem. Animam dicit, quia de incredulo agit anima, pro cujus perfidia arctabitur spirituali pœna. Judæi primum. AMBR. Judæum semper anteponit: quia sicut credens honorificentior est propter Abraham, ita diffidens pejus tractandus est, quia promissa patribus refutavit.

Romans 4:11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:

Romans 10:12Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. + 10.12 Qui invocant. Orans invocat; sed hoc certe non potest, nisi prius credat. Qui ergo invocant, non modo credunt, sed etiam orant, ut postquam crediderit alicujus animus, non desinat id postulare, quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare autem impetrat promissa Dei.

1 Corinthians 7:19Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Galatas 3:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Galatas 3:27Galatas 3Galatas 3:29 →