Galatas 3:4
tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. + 3.4 Sine causa. Ideo dicit: Quia multa jam pro fide toleraverant, et in ipsis passionibus, charitate timorem vicerant. Sine causa ergo tanta passi erant, qui a charitate, quæ in eis tanta sustinuerat, ad legem labi volebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Have ye suffered so many things in vain? if it be yet in vain.
In Context
3sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini?
Cross References
Ezekiel 18:24Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.
Hebrews 6:4Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, + 6.4 Impossibile. Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri, subdit: Impossibile, non tantum difficile, ne quis in hoc confideret. Eos qui, id est, etiam eos qui hæc bona habuerunt. Nedum penitus malos.
2 Peter 2:20Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. + 2.20 Si enim, etc., cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, etc. Si fugientes coinquinationem et animæ et corporis quam mundus immittit; rursus implicati (sicut ante baptismum) superantur ab illis coinquinationibus, apparet quod facta sunt posteriora eorum deteriora prioribus: quia magis offendunt Deum quam ante baptismum, et majores pœnas patientur, quia mendaces sunt promissiones factæ in baptismo.