Galatas 3:5
Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? + 3.5 Qui ergo tribuit. Quia vos non ex operibus quæ nunquam habuistis accepistis spiritum, sed ex fide; ergo potestis videre quod ego qui habui opera legis, non per ea, sed per fidem accepi potestatem dandi spiritum et operandi miracula. De eo quod sub lege fuerat, poterat dubitari: sed per similitudinem istorum totum liquet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 14:3Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
Acts 19:11Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,
1 Corinthians 1:4Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu:
2 Corinthians 3:8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
2 Corinthians 12:12signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. + 12.12 In omni patientia. Patientiam primam memorat, quæ ad mores pertinet: quia diu illos portavit, quasi impatientes ægros, ut adhibita potestate signorum, quasi medicina curaret vulnera eorum. Et virtutibus. Virtus est genus signorum et prodigiorum, id est omne miraculum. Signum, quod in quocunque tempore aliquid significat, et est prodigii genus. Prodigium quod in futuro. Vel signum et prodigium in his quæ contra naturam, virtus in his quæ non contra naturam, ut per impositionem manus et orationem a morbo liberare.
Galatians 3:2Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? + 3.2 Hoc solum a vobis. Commonitis per increpationem, probat quod lex non est observanda, quia non ex ea, sed ex fide veniunt omnia necessaria, spiritus, justitia, benedictio. Quasi: Quamvis fascinati et stulti, tamen hoc volo a vobis discere, quia hoc adeo evidens est, ut et stulti docere queant. Si nihil aliud esset, hoc solum ad probandum sufficeret, cum constet quia spiritum accepistis; sed an ex operibus in quibus laborem nunquam accepistis, an ex fide quæ auditus facilitate venit?