The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 3 › Galatas 3:6

Galatas 3:6

Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: + 3.6 Ad justitiam. Justitiam vocat hic peccatorum remissionem et bonæ vitæ observantiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Even as Abraham believed God, and it was accounted to him for righteousness.

In Context

5Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? + 3.5 Qui ergo tribuit. Quia vos non ex operibus quæ nunquam habuistis accepistis spiritum, sed ex fide; ergo potestis videre quod ego qui habui opera legis, non per ea, sed per fidem accepi potestatem dandi spiritum et operandi miracula. De eo quod sub lege fuerat, poterat dubitari: sed per similitudinem istorum totum liquet.

7cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.

Read all of Galatas 3

Cross References

Romans 4:3Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam. + 4.3 Credidit. Credere, sufficiens causa fuit ei justitiæ, et est aliis, sed tamen qui habet tempus operandi, ei non dabitur merces secundum gratiam tantum, sed secundum debitum operationis suæ; sed ei qui non habet tempus operandi, si credit, sola fides sufficit ad justitiam, et ita ad salutem secundum gratiam propositam omnibus, vel secundum quod Deus legem ante posuit.

Romans 4:21plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.

Romans 9:32Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, + 9.32 Quia non ex fide. Non enim ex fide quærebat justificari, et quia justitiam non petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat impium, non credens Deum operari in homine quo justificetur. Unde vero contigerit ut non crederent, supponit. Offenderunt. Ad similitudinem parvi lapidis, a quo non cavetur, Christus habilis fuit offendere, latens in humilitate. Cui attestatur Isaias cap. 8.. Ecce in evidenti pono, id est nasci facio, in Sion, id est in Judæis, Christum lapidem offensionis, a quo parvo non caveatur, et petram scandali, id est ex toto conterentem malos in futuro, et contristantem. Lapis autem offensionis dicitur Christus secundum statum quo apparuit hic malis. Petra vero scandali, secundum quod in futuro faciet malis.

Galatians 3:9Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Galatas 3:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Galatas 3:5Galatas 3Galatas 3:7 →