bible.software › Galatas › Galatas 3 › Galatas 3:9
Galatas 3:9
Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So then they which be of faith are blessed with faithful Abraham.
In Context
8Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes. + 3.8 Providens. Non solum justitia ex fide, sed et benedictio, quia Scriptura dicit: In te benedicentur, id est, in tuæ fidei conformitate. Quia ex fide. Non ex operibus, etc. Prænuntiavit, id est, ostendit. Vel, prænuntiavit, id est, ostendit prænuntiatum esse, quod benedicentur in æterna beatitudine. In te. In tuæ fidei imitatione, etc.
10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. + 3.10 Quicunque enim, etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quæ ad mores pertinent, sed quæ in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: cætera onus sunt, quod probat auctoritate Scripturæ, dicens: Scriptum est. Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio Deut. 21.: Maledictus omnis homo, etc. Quasi: Multa præcepi quæ omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatæ transeunt a gratia ad maledictum?
Read all of Galatas 3
Cross References
Romans 4:11Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
Romans 4:24sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, + 4.24 In eum qui suscitavit Jesum, etc. Sermonem de Domino apte aggressus est, et ait, non propter peccata sua mortuus est, nam hoc modo non debuisset resurgere, sicuti neque quispiam ante illum, sed propter peccata nostra, ut nos ab eis liberaret. Quemadmodum et Abraham ac Saræ matricem senectute ac sterilitate jam emortuos vitæ restituit, filiorumque procreationi.
Galatians 3:14ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
Galatians 4:28Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. + 4.28 Isaac. Risus, id est qui in lætitia serviunt, non ex tristitia, vel necessitate.
This Verse In Other Editions
Study Galatas 3:9