Galatas 4:1
Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: + 4.1 Dico autem, etc. Modo vos gentiles et nos Judæi sumus Christi, et semen Abrahæ et hæredes. Sed olim nos Judæi sub lege eramus dum parvuli fuimus sicut hæres futurus, et a patre substitutus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre:
Cross References
Genesis 24:2Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum,
2 Kings 11:12Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex. + 11.12 Et posuit super eum diadema et testimonium. ID. In libro Dierum apertius: Et imposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem. Et erat utique salutaris prudentiæ, ut post tyrannicæ necem reginæ, succedenti in regnum filio regis, cum ipso regni habitu disciplina legis Dei servanda committeretur: et qui se prælatum populo videret regendo, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.
Galatians 4:23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: