The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 4 › Galatas 4:12

Galatas 4:12

Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. + 4.12 Estote sicut ego. Et ego qui legem habui, sum modo sine lege sicut vos debetis esse sine illa. Ego, inquam, qui cum Judæus natus sim, jam ista carnalia spirituali dijudicatione contemno. Quia, etc., sicut vos, etc. Homo sum qui de errore correctus sum et ita vos potestis corrigi. Fratres, obsecro. Aspere correctos recreat per bene gesta. Nihil me. Excusat se, quia pseudo dixerant Paulum Galatis inimicum nec voluisse eos docere, quæ in aliis ecclesiis prædicabat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Brethren, I beseech you, be as I am; for I am as ye are: ye have not injured me at all.

In Context

11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. + 4.11 Timeo vos, ne forte, etc. Hoc observant qui certis diebus, mensibus vel annis volunt vel nolunt inchoare: quasi fausta, vel infausta sint tempora.

13Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea + 4.13 Tentationem vestram. Tentati enim sunt (cum tribulationem secundum carnem pateretur Apostolus), utrum timore desererent eum, an charitate amplecterentur.

Read all of Galatas 4

Cross References

Genesis 34:15Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus;

Acts 21:21Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. + 21.21 Dicens non debere. BED. Quasi dicerent: In doctrina Christi damnas velut sacrilega, etc., usque ad sed Judæi non prohibebantur. Neque secundum. Non sunt prohibiti eo tempore Judæi in Christum credentes, secundum legem ingredi, stante adhuc templo et sua religione, quamvis in sacramentis Novi Testamenti salutem habituri, sed credentes ex gentibus prohibebantur ad legem converti, qui tamen legis mandata ad mores et munditiam corporis pertinentia, ut est: Non concupisces, etc., diligenter observare jubebantur. Quadruplex synodus Jerosolymis habita est: prima fuit de electione alterius apostoli pro Juda; secunda de electione septem diaconorum; tertia de circumcisione non imponenda illis qui credebant de gentibus; quarta hæc de Judæis illo tempore non prohibendis (ubi necessitas exigeret,) legalibus cæremoniis initiari propter scandalum eorum qui putabant apostolos legem Moysi sicut idololatræ dogmata damnare.

2 Corinthians 2:5Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos. + 2.5 Si quis autem contristavit. Præcipit fornicatorem illum, quem prius Satanæ tradendum indicaverat, recipi, quia correctus erat. Sed ex parte, ut non onerem, etc. Non omnibus onus tristitiæ impono, propter illos qui de peccatis doluerunt.

Galatians 2:14Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare? + 2.14 Quomodo gentes cogis. Non docentis imperio, sed conversationis exemplo.

Galatians 6:18Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. + 6.18 Gratia Domini nostri Jesu Christi. Conclusio epistolæ et quasi subscriptio, qua et in nonnullis aliis epistolis utitur: quasi diceret: Ut prædicta teneatis: gratia non dissensio, non legis servitus, non rixa, non jurgium, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 4:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 4:11Galatas 4Galatas 4:13 →