Galatas 4:15
Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. + 4.15 Ubi est ergo, etc. Admirans opus eorum spirituale, commendat ut, hoc intuentes, in timorem carnalem non decidant. Et quia mutati erant in deterius, increpat eos. Etsi enim receperint eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare et urere, quia non quærit sua, sed quæ Christi. Non quærit lac et lanam de ovibus, idem commodum supplendæ necessitatis et favorem honoris, sed salutem omnium. Si fieri posset. Nonne illud fieri potuisset, quod ait Apostolus? Non potest fieri quod juste non fit. Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 4:6Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
Romans 9:3Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, + 9.3 Pro fratribus. Judæis, vel etiam pro his retrahendis qui modo sunt fratres in fide, qui sunt et cognati mei: et ita gravius peccabam. AUG. Tam perfecta hic filii eminentia declaratur, etc., usque ad: Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus I Tim. 2..
Romans 15:13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. + 15.13 Et pace. Ut possitis gaudere, det pacem et concordiam ad invicem; et hoc erit, si sit sana fides. Ut abundetis. Id est, ut per ista habita certiores sitis de æterna beatitudine, et abundetis in virtute Spiritu sancti, id est, fortitudine bonæ operationis, quæ datur per Spiritum sanctum.
Galatians 3:14ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
Galatians 5:22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, + 5.22 Charitas. Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium. Puritas conscientiæ. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus Isa. 48..
Colossians 4:13Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.