The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 4 › Galatas 4:19

Galatas 4:19

Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: + 4.19 Donec Christus. Quem deformatis formosus sit in vobis. Vel, ut formosus aliis per vos appareat. Gravius dictum, quam si diceret eos formari in Christo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My little children, of whom I travail in birth again until Christ be formed in you,

In Context

18Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos.

20vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. + 4.20 Vellem autem. Sciens Apostolus habere majorem vim sermonem qui ad præsentes fit, cupit apostolicam vocem litteris comprehensam in præsentiam commutare. Scriptura enim divina ædificat lecta, sed multo plus prodest si de litteris mutatur in vocem. Magnam si quidem vim habet vox viva, vox de auctoris sui ore resonans, quæ ea pronuntiatione profertur, et distinguitur, quia in hominis corde generata est.

Read all of Galatas 4

Cross References

Isaiah 53:11Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. + 53.11 Saturabitur. Fide gentium, unde esuriens et sitiens supra puteum Jacob emptis cibis uti noluit, quia jam Samaritanæ et eorum qui de civitate ad eum exibant, fide satiatus erat.

Romans 8:29Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. + 8.29 Nam quos, Deus, prædestinavit, id est, per appositam gratiam præparavit ut verbo prædicationis crederent: illos præscivit, id est longe ante prænovit, fieri conformes Filii, qui est imago Patris, usquequaque eadem cum Patre. Unde dicitur: Qui videt me, videt et Patrem Joan. 14.. Imaginis. Ut portemus imaginem cœlestis, sicut portavimus imaginem terreni. Vel primogenitus. Quia ante omnem creaturam non factus sed natus est, et quia primus sine peccato natus, et primus impassibilis resurgens, in quo habet fratres.

1 Corinthians 4:14Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. + 4.14 Non ut confundam vos. Aspera blandis mitigat, ut salutaris medicus.

Ephesians 4:24et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. + 4.24 Qui secundum Deum creatus est. Conceptus est enim in utero virginali, opere Spiritus sancti de semine mulieris sine semine viri. Hoc novum fuit; unde Jeremias: Novum faciet Dominus super terram: Mulier circumdabit virum in gremio uteri sui Jer. 31..

Philippians 2:5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: + 2.5 Hoc enim sentite, etc. Quasi dicat: Unusquisque non quærat suum commodum, sed aliorum, sicut Christus. Ad patientiam et humilitatem vos invito. Hoc enim debetis in vobis sentire quod in Christo fuit. Sicut Christus non quæsivit sua, sed nostra, ita nos invicem onera nostra portemus.

Colossians 1:27quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 4:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 4:18Galatas 4Galatas 4:20 →