Galatas 4:20
vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. + 4.20 Vellem autem. Sciens Apostolus habere majorem vim sermonem qui ad præsentes fit, cupit apostolicam vocem litteris comprehensam in præsentiam commutare. Scriptura enim divina ædificat lecta, sed multo plus prodest si de litteris mutatur in vocem. Magnam si quidem vim habet vox viva, vox de auctoris sui ore resonans, quæ ea pronuntiatione profertur, et distinguitur, quia in hominis corde generata est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I desire to be present with you now, and to change my voice; for I stand in doubt of you.
In Context
Cross References
1 Corinthians 4:19Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit: et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. + 4.19 Si Dominus voluerit. Ideo dicit, ut ostenderet, quod si non iret, Deum noluisse, causa utique indignitatis illorum.
1 Thessalonians 3:9Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, + 3.9 Quam enim gratiarum, etc. Nihil est enim tam dignum, quod sufficere possit ad compensationem acquisitæ salutis gentium.