The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 4 › Galatas 4:24

Galatas 4:24

quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: + 4.24 Per allegoriam. Dicitur id per allegoriam, quando aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud intellectu significare, sicut hic per Abraham, Deus Pater: ipse est enim pater multarum gentium. Abba enim, pater; am, multarum. Et subauditur, gentium. In monte Sina. Talis loci mentione Apostolus significat quod Judæi contra gentes essent superbi de mandato, vel ipsi essent superbi et tumidi contra ipsum mandatum, quod est Agar, id est, significatur per Agar. Agar enim alienatio, quia alienat ab hæreditate.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which things are an allegory: for these are the two covenants; the one from the mount Sinai, which gendereth to bondage, which is Agar.

In Context

23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:

25Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. + 4.25 Mons. Per omnia est conjunctus, et similis ei Hierusalem, id est Judaico populo, qui nunc est, id est qui temporaliter servit. Totus populus mater, singuli sunt filii, vel proselyti, qui omnes timore pœnæ serviunt. Per hæc omnia patet quod vetus lex non est tenenda, sed nova quæ sursum, quæ libera. Arabia, etc. Humilitas, vel afflictio, quia affligebantur sub carnalibus observantiis.

Read all of Galatas 4

Cross References

Genesis 16:3tulit Agar ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem.

Genesis 16:15Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël.

Genesis 25:12Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et + 25.12 Hæ sunt generationes, etc. Hi populi ante filios Isaac computantur, qui cum sint de semine Abrahæ, non tamen computantur in semine, quia prius est quod animæ est, deinde quod spirituale. Unde post computationem carnalium, ponitur genealogia Isaac, de quo facta est promissio, et electorum propaganda successio.

Ezekiel 20:49Et dixi: A, a, a, Domine Deus: ipsi dicunt de me: Numquid non per parabolas loquitur iste?

Matthew 13:35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi.

Romans 8:15Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). + 8.15 Non enim accepistis, etc. Filii esse debetis, non servi, quia non accepistis spiritum servitutis: qui invitos timore pœnæ servire faciat. Sed accepistis spiritum adoptionis. Idem est spiritus, sed propter diversa opera dissimiliter appellatur: Spiritus iræ Ægyptiis dicitur, quibus aqua spiritu divisa nocuit. Filius Isræl non dicitur iræ, quibus aqua divisa profuit. Spiritus timoris est, his qui per legem, de peccatis et sua infirmitate convicti, gratiam spiritus non intelligebant. Spiritus libertatis ejus opere istis quibus regeneratio in vitam æternam et fides, quæ per dilectionem operatur, impertita est. Unus ergo spiritus qui duos timores facit. Qui et duo genera servorum faciunt. Est enim servus qui et filius, qui timet Dominum et honorat patrem, unde Malachias: Si Dominus sum, ubi est timor meus? Si pater, ubi est honor meus? Malach. 1.. Et est servus qui timet pœnam, sed non diligit justitiam. Et quia de timoribus fit mentio, sciendum est præter naturalem timorem, qui omnibus inest, quatuor esse timores, scilicet: mundanum, qui malus est nec a Deo; et servilem, qui bonus est et a Deo, sed non est sufficiens; initialem, qui bonus est et sufficiens; et castum, qui bonus est et perficiens, de quo hic agitur: Ipse enim generat nos filios Dei. In quo clamamus. Hoc iterum ex dono Spiritus, quod ita nos facit clamare Abba, Hebraice, pater Latine. Abba pater. Propter sacramentum, utrumque posuit Apostolus. Et in passione dixit Christus, Abba pater, quia Ecclesia est de utroque populo, cui compatiens in se ostendit filios ejus (martyres scilicet) non debere desperare, si qua tempore passionis ex humana fragilitate tristitia irrepat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 4:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 4:23Galatas 4Galatas 4:25 →