The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 4 › Galatas 4:25

Galatas 4:25

Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. + 4.25 Mons. Per omnia est conjunctus, et similis ei Hierusalem, id est Judaico populo, qui nunc est, id est qui temporaliter servit. Totus populus mater, singuli sunt filii, vel proselyti, qui omnes timore pœnæ serviunt. Per hæc omnia patet quod vetus lex non est tenenda, sed nova quæ sursum, quæ libera. Arabia, etc. Humilitas, vel afflictio, quia affligebantur sub carnalibus observantiis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For this Agar is mount Sinai in Arabia, and answereth to Jerusalem which now is, and is in bondage with her children.

In Context

24quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar: + 4.24 Per allegoriam. Dicitur id per allegoriam, quando aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud intellectu significare, sicut hic per Abraham, Deus Pater: ipse est enim pater multarum gentium. Abba enim, pater; am, multarum. Et subauditur, gentium. In monte Sina. Talis loci mentione Apostolus significat quod Judæi contra gentes essent superbi de mandato, vel ipsi essent superbi et tumidi contra ipsum mandatum, quod est Agar, id est, significatur per Agar. Agar enim alienatio, quia alienat ab hæreditate.

26Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. + 4.26 Quæ sursum est. Superna est sanctorum civitas, licet in quisbusdam quos hic parit, adhuc peregrinetur. Sara sterilis significat quod natura humani generis peccato vitiata, et ideo damnata nihil veræ felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus signat filios gratiæ: et quia hoc non per regenerationem, sed per generationem futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando Saræ promissus est filius. Circumcisio enim significat naturam exuta vetustate novatam. Quod omnes filios et servos circumcidi jubet; ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quæ est mater. Quia singuli verbo et exemplo ejus instructi ex charitate serviunt.

Read all of Galatas 4

Cross References

Judges 5:5Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël.

Psalms 68:17Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. + 68.17 Exaudi me, Domine, etc. CAS. Periculis hominum expositis, voce eorum precatur: Exaudi me, Domine, quia benigna misericordia, non quia merui. Benigna. AUG. Suavis est tribulato misericordia, ut panis esurienti. Venit tribulatio; differt Deus subvenire, ut moveat desiderium, et sit dulce auxilium; quod cum fit, jam non est quo differat. 1

Luke 13:34Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? + 13.34 Jerusalem, etc. Ubi prophetæ mei, ibi ego caput prophetarum debeo immolari, pro quo peccato juste ipsa destruetur, cui destructioni eorum sicut pius pater condoleo. Quoties volui congregare. Ac si dicat: Ego volui et tu noluisti: et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti. Filios tuos. In hoc quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, etc., omnes retro prophetas a se missos testatur. Quemadmodum avis, etc. Pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, se avi comparat, quia fraudulenta vulpes semper avibus insidias tendit.

Acts 1:11qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. + 1.11 Galilæi, quid statis aspicientes in cœlum? In quibus debet esse prudentior sensus, quia Galilæi cæteris Judæis in sapientia præcellebant. Vel, Galilæi volubiles, quia instabilitate sui sensus obliti erunt præcepta Dei.

Hebrews 12:18Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, + 12.18 Non enim accessistis. Dixerat, ne quis desit gratiæ his modis quos subdidit, parata enim est gratia, et hoc est: Non enim accessistis ad asperitatem legis, quam describit, ut econtra intelligatur suavitas gratiæ, non ad ignem, sed ad Spiritum sanctum, qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis, sed spiritu itur. Turbinem. Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia, et significat impetum vitiorum quæ per legem magis damnata sunt. Sed modo venitur ad serenitatem per gratiam Spiritus. Caliginem. Hoc ponit quia obscura lex fuit, modo clara intelligentia. Procellam, quæ est major quam turbo, et est tempestas quæ quocunque impellit. Hæc est servitus peccati secundum operationem quæ per legem trahebat homines: modo autem est requies a vitiis imperfectis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 4:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 4:24Galatas 4Galatas 4:26 →