The Bible Software
bible.software › Galatas › Galatas 4 › Galatas 4:26

Galatas 4:26

Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. + 4.26 Quæ sursum est. Superna est sanctorum civitas, licet in quisbusdam quos hic parit, adhuc peregrinetur. Sara sterilis significat quod natura humani generis peccato vitiata, et ideo damnata nihil veræ felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus signat filios gratiæ: et quia hoc non per regenerationem, sed per generationem futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando Saræ promissus est filius. Circumcisio enim significat naturam exuta vetustate novatam. Quod omnes filios et servos circumcidi jubet; ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quæ est mater. Quia singuli verbo et exemplo ejus instructi ex charitate serviunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But Jerusalem which is above is free, which is the mother of us all.

In Context

25Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. + 4.25 Mons. Per omnia est conjunctus, et similis ei Hierusalem, id est Judaico populo, qui nunc est, id est qui temporaliter servit. Totus populus mater, singuli sunt filii, vel proselyti, qui omnes timore pœnæ serviunt. Per hæc omnia patet quod vetus lex non est tenenda, sed nova quæ sursum, quæ libera. Arabia, etc. Humilitas, vel afflictio, quia affligebantur sub carnalibus observantiis.

27Scriptum est enim: [Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.] + 4.27 Scriptum est. Quod libera sit et mater auctoritate Isaiæ probat subdens: Lætare. Lætari, erumpere, clamare, pertinent ad libertatem. Non paris. Hoc dicit quia illo tempore quasi nullos genuit. Non parturis, quia necdum conatum habuit. Lætare, in corde. Erumpe. Lætitiam mentis extra ostende. Clama. Gaudium tuum aliis prædica. Quia multi filii. Hoc pertinet ad matrem. Isaias aspiciens tempore Christi Ecclesiam gentium ante sterilem, tunc fetosam eam alloquitur, dicens: O Ecclesia sterilis, quæ tempore legis nec virtute miraculi paris, etc. Desertæ. Plures filii sunt Ecclesiæ olim desertæ, quam Synagogæ generantis interim. Hoc superflue de antiqua Sara diceret Isaias, de Ecclesia ergo dicere intelligendus est. Sterilis autem erat in omnibus gentilibus Ecclesia, antequam iste fetus, quem cernimus oriretur. Synagoga ergo est quæ habet virum, id est legem. Deserta vero, et vaga et sine ulla potestate viri vivens, gentium multitudo est, quæ et sterilis erat, nullius legitimi verbi proferens germen. Parit quidem cives terrenæ civitatis peccato vitiata natura, cœlestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia. Quæ habet virum. Synagoga quippe virum habuit, id est legem, et fetosa quondam fuit in liberis. Sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi alloquio diu jacuit in deserto. Sed postquam illa librum repudii accepit, et omne ornamentum viri ad idoli convertit ornamentum, tunc maritus, priore putrescente cingulo, alium lumbis suis balteum, aliud de gentibus lumbare contexuit, quæ statim ut viro conjuncta est concepit et peperit. Unde Isaias exclamat: Dilata locum tabernaculi tui, et protende funiculos tuos Isa. 54..

Read all of Galatas 4

Cross References

Song of Solomon 8:1[Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? + 8.1 Quis mihi. Introducitur Judæa jam inspirata et edocta, et summo desiderio Deum investigat. Foris. Intus erat dilectus, dum in principio erat Verbum: foris, dum Verbum caro factum est Joan. 1.. Deosculer te, etc. Id est facie ad faciem videam, et ore ad os loquar.

Isaiah 50:1[Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. + 50.1 Hæc dicit Dominus: Quis est? HIER. Post vocationem gentium, post captionem fortis, cujus præda divisa est apostolis, loquitur ad populum Judæorum super Sion quæ superius ait: Dereliquit me Dominus, etc. Vendidi. Ego autem carnalis sum venundatus sub peccato Rom. 7.. Qui facit peccatum servus peccati est Joan. 8.. Unde: Non regnet peccatum in corpore vestro Rom. 6..

Isaiah 62:1[Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. + 62.1 Propter Sion. HIER. Propheta in persona sui, impendio exhilaratus ex his omnibus quæ mundo confert Filius incarnatus. Et hoc est, Propter Sion non tacebo, quamvis loqui prohibeat, quamvis mortem minetur. Lampas accendatur. Lampas Græce, flamma Latine, unde: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Hoc succensi apostoli loquebantur variis linguis.

Isaiah 66:10Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam: + 66.10 Lætamini, etc. HIER. O angeli, o apostoli, tristes de perditione Judæorum infidelium, lætamini consolati de fide et salute gentium de quibus ædificatur Ecclesia.

Hosea 2:5Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos; quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.

Joel 3:17Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Galatas 4:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Galatas 4:25Galatas 4Galatas 4:27 →