bible.software › Galatas › Galatas 4 › Galatas 4:28
Galatas 4:28
Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. + 4.28 Isaac. Risus, id est qui in lætitia serviunt, non ex tristitia, vel necessitate.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Now we, brethren, as Isaac was, are the children of promise.
In Context
27Scriptum est enim: [Lætare, sterilis, quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.] + 4.27 Scriptum est. Quod libera sit et mater auctoritate Isaiæ probat subdens: Lætare. Lætari, erumpere, clamare, pertinent ad libertatem. Non paris. Hoc dicit quia illo tempore quasi nullos genuit. Non parturis, quia necdum conatum habuit. Lætare, in corde. Erumpe. Lætitiam mentis extra ostende. Clama. Gaudium tuum aliis prædica. Quia multi filii. Hoc pertinet ad matrem. Isaias aspiciens tempore Christi Ecclesiam gentium ante sterilem, tunc fetosam eam alloquitur, dicens: O Ecclesia sterilis, quæ tempore legis nec virtute miraculi paris, etc. Desertæ. Plures filii sunt Ecclesiæ olim desertæ, quam Synagogæ generantis interim. Hoc superflue de antiqua Sara diceret Isaias, de Ecclesia ergo dicere intelligendus est. Sterilis autem erat in omnibus gentilibus Ecclesia, antequam iste fetus, quem cernimus oriretur. Synagoga ergo est quæ habet virum, id est legem. Deserta vero, et vaga et sine ulla potestate viri vivens, gentium multitudo est, quæ et sterilis erat, nullius legitimi verbi proferens germen. Parit quidem cives terrenæ civitatis peccato vitiata natura, cœlestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia. Quæ habet virum. Synagoga quippe virum habuit, id est legem, et fetosa quondam fuit in liberis. Sterilis vero Ecclesia sine viro Christo, sine ullo sponsi alloquio diu jacuit in deserto. Sed postquam illa librum repudii accepit, et omne ornamentum viri ad idoli convertit ornamentum, tunc maritus, priore putrescente cingulo, alium lumbis suis balteum, aliud de gentibus lumbare contexuit, quæ statim ut viro conjuncta est concepit et peperit. Unde Isaias exclamat: Dilata locum tabernaculi tui, et protende funiculos tuos Isa. 54..
29Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. + 4.29 Persequebatur. Non puto nos de facili invenire posse ubi Ismæl persecutus fuerit Isaac, sed tantum illud, quod cum filius Ægyptiæ luderet cum Isaac, indignata sit Sara.
Read all of Galatas 4
Cross References
Acts 3:25Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. + 3.25 Testamenti. BEDA. Ex illo testamento quod ad Moysen, etc., usque ad, in semine tuo benedicentur omnes gentes. Patres. Posuit plurale patres, et non singulare patrem, quia non soli Abrahæ, sed Isaac et Jacob promissum est. In semine tuo, etc. BEDA. Semen Abrahæ Christus est - in fide cujus omnibus familiis, Judæis scilicet et gentibus, benedictio promissa est. Omnes familiæ. Non quod omnes, sed quia nulla benedicitur nisi in eo, sicut et illud: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Joan. 1.. Benedicentur. In Adæ peccato maledictæ, in Christo benedictæ sunt, in quo et illi benedicuntur qui incarnationem præcesserunt: quia idem homo Deus januam cœli aperuit, et in fine dicet omnibus electis: Venite, benedicti Patris Matth. 25., etc.
Romans 9:8id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.
Galatians 4:23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem:
This Verse In Other Editions
Study Galatas 4:28